§2.18.1officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia, quae tibi ac tuis praestiti, tibi, homini gratissimo, grata esse vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam; quae quidem a te ipso integritate et clementia tua sic amplificata est, ut nihil addi posse videatur.
我非常高兴,我对罗东的效劳以及我为你和你的家人所作的其他努力,能得到你这位极懂感恩之人的高度赞赏;请相信,你的尊严日益成为我更为关切的事;这尊严确实已由你凭着自身的廉洁与宽厚提升到了似乎无以复加的地步。
§2.18.2sed mihi magis magisque cotidie de rationibus tuis cogitanti placet illud meum consilium, quod initio Aristoni nostro, ut ad me venit, ostendi, gravis te suscepturum inimicitias, si adulescens potens et nobilis a te ignominia adfectus esset.
但是,当我每天越来越多地考虑你的安排时,我越发赞同我最初对我们的朋友阿里斯通(当他来找我时)所表达的那番建议,即如果一个有权势且高贵的年轻人受到你的侮辱,你将会招致严重的敌意。
et hercule sine dubio erit ignominia; habes enim neminem honoris gradu superiorem; ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos, legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus.
凭赫拉克勒斯起誓,这无疑将是一种侮辱;因为在你身边,论官职阶梯,没有人的地位高于他;而且,且不说他的高贵门第,单凭他是财务官、且是“你的”财务官这一事实,他就超越了那些极优秀且极清白的人,即你的副官们。
nocere tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris fratres summo loco natos, promptos, non indisertos, te nolo habere iratos, iure praesertim; quos video deinceps tribunos pl. per triennium fore.
我明白,任何发怒的人都无法伤害你,但我仍不希望你让三位出身最高贵、行动果敢且不乏口才的兄弟对你发怒,特别是在他们占理的情况下;我预见到他们将在接下来的三年中相继担任平民护民官。
§2.18.3tempora autem rei publicae qualia futura sint, quis scit? mihi quidem turbulenta videntur fore.
然而,国家未来的局势会如何,谁能知晓? 在我看来,局势确实将会动荡不安。
cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre? qui si dignum se maioribus suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit.
既然你可以在不招致任何人非难的情况下,将现任财务官置于曾任财务官的副官们之上,我又何苦希望你陷入护民官带来的恐怖之中呢? 如果他表现得不辱没他的先祖(正如我所希望和祈愿的那样),这在某种程度上也将是你的荣誉;但如果他犯了什么错,那也完全是他自己的过失,而绝非你的过失。
quae mihi veniebant in mentem, quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere; tu quod egeris, id velim di adprobent; sed, si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis otio consules.
在我要前往基利家之际,我把我脑海中浮现的、且我认为与你有关的想法写信告诉你,我认为这是我的职责所在;无论你作何决定,愿神明予以庇佑;但是,如果你听我的劝告,你就会避免敌意,并为日后的安宁作打算。