Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §2.16.1-2.16.7

致凯利乌斯信:否认投靠并表明和平立场

第 36 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向凯利乌斯否认了关于他投靠恺撒或参与内战的怀疑,阐明了他对和平的一贯追求、对家人的担忧以及对未来行动的谨慎规划。

§2.16.1Magno dolore me adfecissent tuae litterae, nisi iam et ratio ipsa depulisset omnis molestias et diuturna desperatione rerum obduruisset animus ad dolorem novum.
如果不是理智本身已经驱散了所有的烦恼,且对局势的长期绝望使我的心灵对新的痛苦变得麻木,你的来信会给我带来巨大的痛苦。
sed tamen, qua re acciderit ut ex meis superioribus litteris id suspicarere, quod scribis, nescio; quid enim in illis fuit praeter querelam temporum? quae non meum animum magis sollicitum habent quam tuum.
然而,你为什么会从我以前的信中产生如你所写的怀疑,我并不知道;因为在那些信中,除了对时局的抱怨,还有什么呢? 而这些抱怨使我的内心感到焦虑,并不亚于使你感到焦虑。
nam non eam cognovi aciem ingeni tui, quod ipse videam, te id ut non putem videre; illud miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me tam improvidum, qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem, aut tam inconstantem, ut conlectam gratiam florentissimi hominis effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello interessem.
因为我对你才智的敏锐度并非不了解,以至于我认为对于我自己所看到的事情你竟然看不到;我感到惊讶的是,你,一个本该彻底了解我的人,竟然会被说服去认为,要么我是如此没有远见,以至于背叛兴盛的命运而投向衰落且近乎倒下的命运,要么我是如此反复无常,以至于抛弃一位最得势者的累积好意,背叛我自己,并加入我从一开始且一直避免的内战。
quod est igitur meum 'triste consilium'?
那么,我所谓的“悲痛计划”究竟是什么呢?
§2.16.2ut discederem fortasse in aliquas solitudines.
也许是退隐到某些荒野之中。
Nosti enim non modo stomachi mei, cuius tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate fastidium.
因为你不仅知道我的胃口(你曾经也有过类似的胃口),而且知道我的眼睛对那些傲慢之人的无耻行径的厌恶。
accedit etiam molesta haec pompa lictorum meorum nomenque imperi, quo appellor.
此外,还有我那些扈从们令人厌烦的仪仗,以及我被称为统帅的称号。
eo si onere carerem, quamvis parvis Italiae latebris contentus essem; sed incurrit haec nostra laurus non solum in oculos, sed iam etiam in voculas malevolorum.
如果我摆脱了那个负担,即使是意大利再小的隐秘处,我也能满足;但我们的这顶月桂冠不仅落入人们的眼中,甚至已经落入不怀好意者的流言绯语中。
quod cum ita esset, nil tamen umquam de profectione nisi vobis approbantibus cogitavi.
尽管如此,如果得不到你们的赞同,我从未考虑过离去。
sed mea praediola tibi nota sunt; in his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim.
但我的那些小庄园你是知道的;为了不给朋友们添麻烦,我必须呆在里面。
quod autem in maritimis facillime sum, moveo non nullis suspicionem velle me navigare; quod tamen fortasse non nollem, si possem ad otium;
然而,因为我经常待在海边,这引起了一些人的怀疑,以为我想乘船离去;而如果为了休闲,也许我不会不愿意这么做;但对于战争而言,这又怎么合适呢?
nam ad bellum quidem qui convenit? praesertim contra eum, cui spero me satis fecisse, ab eo, cui iam satis fieri nullo modo potest.
尤其是对抗那一个我希望我已经令其满意的人,并站在那一个如今无论如何也无法令其满意的人的一方。
§2.16.3deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore, cum in Cumanum mihi obviam venisti.
其次,早在你到库迈庄园来见我的时候,你就本可以非常容易地看出我的心意。
non enim te celavi sermonem T. Ampi; vidisti, quam abhorrerem ab urbe relinquenda, cum audissem; nonne tibi adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad bellum civile exiturum? quid ergo accidit, cur consilium mutarem? nonne omnia potius, ut in sententia permanerem? credas hoc mihi velim, quod puto te existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata nihil tam fugisse quam arma civilia.
因为我并没有向你隐瞒提图斯·安皮乌斯的话;你看到了当我听到那些话时,我是多么不情愿离开城市;难道我没有向你断言,我宁愿忍受任何事情,也不愿离开意大利去参加内战吗? 那么,发生了什么事,以至于我要改变主意呢? 难道不更应该是所有的事都在促使我坚持原判吗? 我希望你能相信我这点,正如我认为你所评估的那样:我从这些苦难中别无所求,只希望人们最终能明白,我最渴望的莫过于和平,而一旦对和平感到绝望,我最避之不及的莫过于内战的兵戈。
huius me constantiae puto fore ut numquam paeniteat.
我想我绝不会为这种坚守而后悔。
etenim memini in hoc genere gloriari solitum esse familiarem nostrum, Q Hortensium, quod numquam bello civili interfuisset; hoc nostra laus erit inlustrior, quod illi tribuebatur ignaviae, de nobis id existimari posse non arbitror.
因为我确实记得,我们的密友昆图斯·霍尔滕西乌斯在这个问题上常常自夸,说他从未参加过内战;在这一点上,我们的名声将更加显赫,因为在他的情况下,这被归结为懦弱,而在我们身上,我不认为可以有这样的看法。
§2.16.4nec me ista terrent, quae mihi a te ad timorem fidissime atque amantissime proponuntur.
你出于最忠诚和最深厚的情谊,为了提醒我警惕而向我提出的那些事情,并不能吓倒我。
nulla est enim acerbitas, quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere videatur; quam quidem ego a re publica meis privatis et domesticis incommodis libentissime vel istis ipsis, quae tu me mones ut caveam, redemissem.
因为在这整个世界的混乱中,似乎没有任何苦难不笼罩在所有人头上;我确实最愿意用我个人的和家庭的不幸,甚至是那些你建议我防范的事物本身,来为国家赎回这些苦难。
§2.16.5filio meo, quem tibi carum esse gaudeo, si erit ulla res publica, satis amplum patrimonium relinquam in memoria nominis mei; sin autem nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis civibus.
我的儿子(我很高兴他能得到你的爱护),如果还有任何国家存在,我将在我的名字记忆中留给他一份足够丰厚的遗产;但如果没有,他也不会与其余的公民有什么不同的遭遇。
nam quod rogas ut respiciam generum meum, adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, qui scias quanti cum illum tum vero Tulliam meam faciam, quin ea me cura vehementissime sollicitet, et eo magis, quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula, Dolabellam meum vel potius nostrum fore ab iis molestiis, quas liberalitate sua contraxerat, liberum? velim quaeras, quos ille dies sustinuerit, in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam mihimet ipse socero non honestos.
至于你请求我关照我的女婿,那位最优秀的、对我来说最珍贵的青年,既然你知道我有多么重视他,以及我的图莉娅,难道你还怀疑这份担忧正极度折磨着我吗? 而且更加折磨人的是,在共同的惨祸中,我曾因这个希望而感到慰藉:我的,或者更确切地说是我们的多拉贝拉,将能从他因慷慨大度而招致的那些麻烦中解脱出来。 我希望你去了解,他在城里的那段日子里忍受了怎样的时光,那些日子对我自己来说是多么痛苦,对我这个岳父来说又是多么不体面。
§2.16.6itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi exploratum est ita esse, ut tu scribis, neque quicquam astute cogito.
因此,我既不期待这西班牙的战局(对此我已经确认正如你所写的那样),也不搞任何狡黠的盘算。
si quando erit civitas, erit profecto nobis locus; sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, venies, in quibus nos consedisse audies.
如果什么时候国家还存在,必定会有我们的位置;但如果不存在了,我想你本人也会来到那相同的荒野,并听说我们已经在那里定居。
sed ego fortasse vaticinor et haec omnia meliores habebunt exitus.
但也许我只是在作预言,而这一切都会有更好的结局。
recordor enim desperationes eorum, qui senes erant adulescente me.
因为我记得在我年轻时,那些老年人的绝望。
Eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio.
我现在也许正在模仿他们,并利用了年龄带来的毛病。
velim ita sit; sed tamen—.
我希望是这样;但然而……。
§2.16.7togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur.
我想你已经听说,有人正在给奥庇乌斯织一件镶边托加;因为我们的库尔提乌斯正想着要一件双染的袍子,但染色工耽搁了他。
hoc aspersi, ut scires me tamen in stomacho solere ridere.
我穿插这些话,是为了让你知道,我虽心怀忧怨却仍习惯付之一笑。
de re Dolabellae quod scripsi, suadeo videas, tamquam si tua res agatur.
关于多拉贝拉的事,正如我所写的,我建议你像对待自己的事情一样去处理。
extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus; te tamen oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros ita tueare, ut amicitia nostra et tua fides postulabit.
最后是这一点:我们绝不会鲁莽行事,绝不会轻举妄动;然而我们恳求你,无论我们处于地球上的哪个角落,都要保护我们和我们的孩子,正如我们的友谊和你的信义所要求的那样。

词汇与语法注释

  1. 2.16.1nam non eam cognovi aciem ingeni tui, quod ipse videam, te id ut non putem videre — 结构为“eam... ut non putem”(如此……以至于我不认为,表结果)。“quod ipse videam”是一个关系从句,意为“我自己所看到的”。整句意为:“因为我对你才智的敏锐度并非不了解,以至于我认为对于我自己所看到的事情你竟然看不到。”
  2. 2.16.1qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem — 带有虚拟语气“desciscerem”的关系从句,修饰“tam improvidum”,表示特征或结果(“如此没有远见以至于背叛……”)。“excitata fortuna”(兴盛的命运,指恺萨一方)与“inclinata et prope iacens”(衰落且近乎倒下的命运,指庞培一方)形成了鲜明的隐喻对比。
  3. 2.16.3huius me constantiae puto fore ut numquam paeniteat — 无人称动词“paenitet”(后悔)要求后悔的主体用宾格(“me”),后悔的事物用属格(“huius constantiae”)。此处嵌套在表示未来事态的迂回表达“fore ut + 虚拟语气(paeniteat)”中,意为“我想我绝不会为这种坚守而后悔”。
  4. 2.16.5an dubitas... quin ea me cura vehementissime sollicitet — 疑问句“an dubitas”(包含否定意味)后接“quin”引导的从句,使用虚拟语气“sollicitet”,意为“你难道怀疑……吗(不,你不怀疑)”。插入其中的“qui scias”是表示原因的关系从句(带有虚拟语气“scias”)。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §2.16.1-2.16.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:2.16.1-2.16.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。