§2.15.1non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum a te cum Curione de supplicatione, et hercule confecta res ex sententia mea est cum celeritate, tum quod is, qui erat iratus, competitor tuus et idem meus, adsensus est ei, qui ornavit res nostras divinis laudibus.
关于感恩祭,你与库里奥的交涉,其周详与明智已是无以复加。 凭赫拉克勒斯起誓,事情正如我所愿地迅速办妥了,这不仅是因为其迅速,也因为那个先前满腔怒火的、你我的共同竞争对手,竟然同意了那位用神圣赞辞彰显我们功绩的人。
qua re scito me sperare ea, quae sequuntur; ad quae tu te para.
因此,你要知道我正期待着后续的事宜;为此做好准备吧。
§2.15.2Dolabellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam amari; nam ea, quae speras Tulliae meae prudentia temperari posse, scio cui tuae epistulae respondeant.
我很高兴多拉贝拉首先得到你的称赞,继而甚至得到你的喜爱;至于你希望通过我那图莉娅的聪慧来加以克制的那些事情,我知道你是在回复我的哪封信。
quid, si meam legas, quam ego tum ex tuis litteris misi ad Appium? sed quid agas? sic vivitur.
如果你读了当时我根据你的来信写给阿庇乌斯的那封信,你又会怎么想呢? 但能有什么办法呢? 生活就是如此。
quod actum est, di adprobent.
已成之事,愿神明保佑。
spero fore iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos humanitas adiuvabit.
我希望他能成为我们称心如意的女婿,在这方面,你的热忱将会给我们极大的帮助。
§2.15.3res publica me valde sollicitat.
国家局势令我深感忧虑。
faveo Curioni, Caesarem honestum esse cupio, pro Pompeio emori possum; sed tamen ipsa re publica nihil mihi est carius, in qua tu non valde te iactas; districtus enim mihi videris esse, quod et bonus civis et bonus amicus es.
我支持库里奥,我希望恺撒保持尊荣,我甘愿为庞培牺牲;然而,没有什么比国家本身对我来说更为珍贵。 在其中,你并没有大肆张扬;因为在我看来,你似乎颇为纠结,因为你既是一位好公民,又是一位好朋友。
§2.15.4ego de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui provinciae.
我在离开属州时,任命财务官凯利乌斯主持属州事务。
'puerum?' inquis.
“一个孩子? ”你也许会问。
at quaestorem, at nobilem adulescentem, at omnium fere exemplo.
但他可是财务官,是出身高贵的青年,且几乎完全符合惯例。
neque erat superiore honore usus, quem praeficerem.
而且我也没有其他担任过更高官职的人可以委以重任。
Pomptinus multo ante discesserat; a Quinto fratre impetrari non poterat;
蓬普蒂努斯早已离开;而我弟弟昆图斯那里又无法说通。
quem tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse, quoniam alterum me reliquissem.
然而,倘若我留下了他,那些不怀好意的人就会说,我并没有像元老院所希望的那样在一年后彻底离任,因为我留下了另一个自我。
fortasse etiam illud adderent, senatum eos voluisse provinciis praeesse, qui antea non praefuissent, fratrem meum triennium Asiae praefuisse.
也许他们还会加上一条,即元老院希望由未曾统治过属州的人来主持事务,而我弟弟已经治理过亚细亚三年之久。
denique nunc sollicitus non sum; si fratrem reliquissem, omnia timerem.
总之,我现在并不担心;如果留下了弟弟,我反而会凡事担惊受怕。
postremo non tam mea sponte quam potentissimorum duorum exemplo, qui omnis Cassios Antoniosque complexi sunt, hominem adulescentem non tam allicere volui quam alienare nolui.
最后,这与其说是出于我的本意,不如说是仿效那两位最强权者的先例——他们把所有的卡西乌斯和安东尼们都拉拢了过去,我对于这位青年人,与其说是想极力拉拢,不如说是不想将他推向对立面。
hoc tu meum consilium laudes necessest, mutari enim non potest.
你不得不赞赏我的这一决定,因为它已经无法更改了。
de Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non erat.
关于奥凯拉的事,你之前写得不够清楚,而且公报中也没有记载。
tuae res gestae ita notae sunt, ut trans montem Taurum etiam de Matrinio sit auditum.
你的功绩是如此广为人知,以至于在托罗斯山脉的另一边,人们甚至都听说了马特里尼乌斯的事。
ego, nisi quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo.
至于我,只要信风没有耽搁我,我希望很快能与你们相见。