§2.11.1putaresne umquam accidere posse, ut mihi verba dessent, neque solum ista vestra oratoria, sed haec etiam levia nostratia? desunt autem propter hanc causam, quod mirifice sum sollicitus, quidnam de provinciis decernatur.
你曾否想过我会落入无话可说的境地? 不仅是你们那种雄辩的演说辞令,甚至连我们这种轻松的家常话也是如此? 而我无话可说,正是因为这个原因:我极其焦虑于针对各行省将会做出何种决定。
mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit, vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere, si ad constitutam diem decedemus.
对罗马城的奇特渴望、对我的亲人尤其是对你的难以置信的思念,以及对行省的厌倦正攫住我:这或是因为我们似乎已经获得了这样的名声,以至于不应再追求名声的累积,而应惧怕命运的逆转;或是因为这整个事务不配我的能力,毕竟我既有能力也习惯于在国家政务中承担更大的重任;亦或是因为一场大战的恐惧正迫在眉睫,而如果我们按既定日期卸任离开,似乎就能避开它。
§2.11.2de pantheris per eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter; sed mira paucitas est, et eas, quae sunt, valde aiunt queri, quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat.
关于豹子,在我的命令下,正通过那些惯于狩猎的人精心地搜寻;但豹子惊人地稀少,而且据说那些尚存的豹子也在强烈抱怨,因为在我的行省里,除了针对它们之外,没有给任何人设下陷阱。
itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere.
因此,据说它们已经决定从我们的行省迁往卡里亚。
sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco.
但尽管如此,此事仍在积极进行中,尤其是由帕提斯库斯在办理。
quicquid erit, tibi erit, sed quid esset plane nesciebamus.
无论结果如何,这都将归你所有,但我们当时完全不知道这会是什么。
mihi me hercule magnae curae est aedilitas tua; ipse dies me admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus.
凭赫拉克勒斯起誓,你的市政官职位是我极大的关切;这一天本身就在提醒着我,因为我正是在美加伦西亚节当天写下这些话的。
tu velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo, quae ex te cognoro.
我希望你能尽可能详尽地将有关国家政务的一切状况写信告诉我;因为我将把从你那里得知的事情视为最确切的消息。