Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §2.1.1-2.1.2

论书信往来与对朋友成就的劝勉

第 21 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

作者就书信往来的频率调侃并劝诫朋友,并对其成就表示祝贺,同时提醒对方不要忘记年少时因听从作者的忠告才有了今日的成功。

§2.1.1quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum quam iucundum requiri, praesertim quom, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem, sed tamen dulcem et optatum amorem tuum.
虽然我为自己因疏忽之名而被你怀疑感到痛苦,但你指责我的失职,对我而言,其痛苦远不及被你思念那般令人愉快,尤其是在我被指责的事情上,我实无过错,而在你表明渴望收到我的来信的事情上,你公开展现了你的爱——这爱对我而言虽已深知,却依然甜蜜而令人向往。
equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis est tam in scribendo impiger quam ego? a te vero bis terve summum et eas perbrevis accepi.
事实上,凡是我认为会到达你那里的人,我没有一个漏掉而不给信的;因为在写作上,谁能像我一样勤奋呢? 然而,从你那里,我最多只收到两三封信,而且极其简短。
qua re, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere noles, te mihi aequum praebere debebis.
因此,如果你对我是一个不公正的法官,我将以同样的罪名谴责你;但如果你不想让我这样做,你就必须对我展现出你的公正。
sed de litteris hactenus; non enim vereor ne non scribendo te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non aspernabere.
但关于信件就说到这里;因为我并不担心自己不会通过写作让你满意,尤其是如果你不轻视我在这方面的热情的话。
§2.1.2ego te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit.
我对你离开我们这么久既感到悲伤,又感到高兴:悲伤是因为我失去了与你极愉快交往的成果,高兴是因为你虽不在身边,却以极高的尊严获得了一切,并且在你的所有事务中,命运都顺应了我的心愿。
breve est, quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit.
我指引你的内容很简短,这是我对你那令人难以置信的爱迫使我这样做的。
tanta est exspectatio vel animi vel ingeni tui, ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem, sic ad nos conformatus revertare, ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis; et, quoniam meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi, nisi meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses.
人们对你的气概或才能的期望是如此之大,以至于我毫不犹豫地恳求并请求你,以这样一种准备好的状态回到我们身边,好让你能够维持并捍卫你所激起的这种对你的期望;并且,由于任何遗忘都绝不会抹去我对你对我的恩德的记忆,我请求你记住,无论将来你的财富和尊严会增加多少,如果你在年少时没有顺从我那最忠实、最充满爱意的建议,你是不可能获得这些的。
qua re hoc animo in nos esse debebis, ut, aetas nostra iam ingravescens in amore atque in adulescentia tua conquiescat.
因此,你必须对我们怀有这样一种心意,好让我们那已然渐趋沉重的老年,能够在你的爱和你的青春中得到安息。

词汇与语法注释

  1. §2.1.1prae te ferres — 虚拟语气不完成过去时,受引导从句的 `quom` (cum) 支配,与 `vacarem` 呈并列关系。意为“公开展示、表现出”。
  2. §2.1.1cui litteras non dederim — 由关系代词 `cui` 引导的关系从句。使用虚拟语气完成时 `dederim`,属于限定或规定先行词 `neminem` 的特征/结果关系从句(“以至于没有给……”)。
  3. §2.1.2revertare — 虚拟语气现在时第二人称单数(`revertaris` 的变体)。作为表示哀求的动词 `obsecrare` 的宾语从句,省略了连接词 `ut`。
  4. §2.1.2non potuisse consequi, nisi... paruisses — 间接引语(受 `te rogo ut memineris` 支配)中的虚拟语气过去反事实条件句。主句(结果句)变为“对格+不定式”结构 `non potuisse consequi`,而从句(条件句)保留虚拟语气过去完成时 `paruisses`。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §2.1.1-2.1.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:2.1.1-2.1.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。