§1.10.1cur enim tibi hoc non gratificer nescio, praesertim cum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti Lentulo nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter.
因为我为什么不该向你施予这个恩惠,我并不知道,特别是在这个时代,人们被允许用大胆来代替智慧。 我已经以你的名义,通过书信认真地向我们的伦图鲁斯表示了感谢。
sed tu velim desinas iam nostris litteris uti et nos aliquando revisas et ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi solus sapere videare.
但我希望你现在能停止依靠我们的信件,早日回来探望我们,并且宁愿留在一个你占有一席之地的地方,也不要留在你那里——在那个地方你似乎是唯一聪明的人。
quamquam, qui istinc veniunt, partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim contumeliosum, quod male respondeas.
不过,从你那里来的人,有人说你傲慢,因为你什么都不回复,有人说你无礼,因为你回复得很糟糕。
sed iam cupio tecum coram iocari; qua re fac ut quam primum venias neque in Apuliam tuam accedas, ut possimus salvum venisse gaudere; nam illo si veneris, tu, ut Vlixes, cognosces tuorum neminem.
但我现在渴望与你当面开玩笑;因此,请务必尽早前来,不要去你的阿普利亚,好让我们能够为你平安归来而高兴;因为如果你去了那里,你就会像尤利西斯一样,认不出你的任何亲人。