§16.6.1Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darem, quam quo haberem quid scriberem.
在同一天里,我给你写了这第三封信,这更多是为了坚持我的习惯(因为我刚好找到了可以托付信件的人),而不是因为我有什么要写的。
igitur illa: quantum me diligis, tantum adhibe in te diligentiae; ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium cum valetudinis rationem, ut spero, habueris, habeto etiam navigationis; §16.6.2in Italiam euntibus omnibus ad me litteras dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto;
因此,我要说的是:你有多么爱我,就对自己付出多么大的关切;在你对我无数的关怀中,再加上这一条,这将是我最乐见的事——当我希望你已经调养好身体时,也要对你的航行多加留意;给每一个去往意大利的人带信给我,就像我没有漏掉任何一个去往帕特雷的人一样。
cura, cura te, mi Tiro.
珍重,珍重身体,我的提罗。
quoniam non contigit ut simul navigares, nihil est quod festines nec quicquam cures nisi ut valeas.
既然未能与我一同航行,你就完全没有必要着急,除了调养身体之外,也不必操心任何事情。
etiam atque etiam vale.
千叮万嘱,保重。
viI Idus Nov. Actio vesperi.
11月7日傍晚,于阿克提乌姆。