§16.4.1Varie sum adfectus tuis litteris, valde priore pagina perturbatus, paulum altera recreatus.
我被你的来信弄得心情复杂,第一页让我大为不安,另一页又让我稍感宽慰。
qua re nunc quidem non dubito quin, quoad plane valeas, te neque navigationi neque viae committas.
因此,现在我确实深信,在完全康复之前,你既不要乘船旅行,也不要陆路长途跋涉。
satis te mature videro, si plane confirmatum videro.
只要我看到你完全恢复健康,我见到你也就足够及时了。
de medico et tu bene existimari scribis et ego sic audio; sed plane curationes eius non probo; ius enim dandum tibi non fuit, quom kakosto/maxos esses.
关于那位医生,你写信说他声誉不错,我也听到了同样的话;但我完全不赞成他的治疗方法;因为当你胃部不适时,他不该给你喝肉汤。
sed tamen et ad illum scripsi accurate et ad Lysonem.
不过,我已经给那个人以及利索都写了言辞恳切的信。
§16.4.2ad Curium vero, suavissimum hominem et summi offici summaeque humanitatis, multa scripsi, in his etiam ut, si tibi videretur, te ad se traferret; Lyso enim noster vereor ne neglegentior sit, primum quia omnes Graeci, deinde quod, cum a me litteras accepisset, mihi nullas remisit.
然而对于库里乌斯——一个极有魅力、极尽职责且无比温和的人——我写了许多,在这些内容中甚至包括:如果你觉得合适,让他把你接到他那里去;因为我担心我们的利索可能有些疏忽,首先是因为所有的希腊人都是如此,其次是因为,他收到了我的信,却一封也没有给我回。
sed eum tu laudas; tu igitur quid faciendum sit iudicabis.
但是你却赞美他;因此,你将判断应该怎么做。
illud, mi Tird, te rogo sumptu ne parcas ulla in re, quod ad valetudinem opus sit.
我的蒂罗,我请求你一件事:在任何关乎健康所需的事情上,都不要吝惜费用。
scripsi ad Curium quod dixisses daret.
我已经写信给库里乌斯,让他支付你所要求的一切。
Medico ipsi puto aliquid dandum esse, quo sit studiosior.
我认为应该给医生本人一些酬金,好让他更加尽心尽力。
§16.4.3innumerabilia tua sunt in me officia domestica, forensia, urbana, provincialia, in re privata, in publica, in studiis, in litteris nostris; omnia viceris, si, ut spero, te validum videro.
你在家庭、法庭、都市、属州中,在私事、公事中,在研究以及我们的文学工作上,对我的付出是无数的;如果你能像我希望的那样,让我看到你恢复健康,你就会超越这一切付出。
ego puto te bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio decursurum.
我认为,如果一切顺利,你将与财务官梅斯基尼乌斯同行,非常顺利地踏上归途。
non inhumanus est teque, ut mihi visus est, diligit.
他并非无情之人,而且在我看来,他是器重你的。
et cum valetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito navigationi.
当你最悉心地照料好自己的健康之后,我的蒂罗,再去考虑航海的事情吧。
nulla in re iam te festinare volo; nihil laboro, nisi ut salvus sis.
我现在不希望你在任何事情上着急;除了你平安无事之外,我别无所求。
§16.4.4sic habeto, mi Tiro, neminem esse qui me amet quin idem te amet, et cum tua et mea maxime interest te valere, tum multis est curae.
我的蒂罗,你要记住,没有一个爱我的人会不同时爱你;你身体健康不仅对你和我至关重要,而且也是许多人所关心的。
adhuc dum mihi nullo loco deesse vis, numquam te confirmare potuisti; nunc te nihil impedit; omnia depone, corpori servi.
到目前为止,由于你希望在任何地方都不让我失望,你从未能恢复健康;现在没有什么能阻碍你;放下一切事情,专心调养身体。
quantam diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo.
你在自己的健康上投入多少心思,我就将据此判断你在何种程度上重视我。
vale, mi Tiro, vale, vale et salve.
再见,我的蒂罗,再见,再见,保重身体。
Lepta tibi salutem dicit et omnes.
莱普塔向你问好,大家也是。
vale.
再见。
VII id. Nov. Leucade.
11月7日,于雷乌卡斯。