§16.3.1nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat.
我们在阿吕齐亚——先前我们曾从该处给你发过信——逗留了一天,因为昆图斯还没有赶上我们。
is dies fuit non. Nov.
那一天是11月5日。
Inde ante lucem proficiscentes ante diem viii Idus Nov. has litteras dedimus.
从那里在拂晓前出发时,我们于11月6日发出了这封信。
tu si nos omnis amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te.
如果你爱我们所有人,尤其是爱我这个你的老师,请好好保重身体。
§16.3.2ego valde suspenso animo exspecto primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris.
我怀着十分悬念的心情,首先当然是在等待你,其次是等待带着你信件的马里奥。
omnes cupimus, ego in primis, quam primum te videre sed, mi Tiro, valentem.
我们大家都渴望,尤其是我,能尽早见到你,但是,我的蒂罗,必须是健康的你。
qua re nihil properaris; satis cito te videro, si valebis.
因此,你一点也不必着急;只要你身体健康,我自然能足够快地见到你。
utilitatibus tuis possum carere; te valere tua causa primum volo, tum mea, mi Tiro.
我可以不要你的效劳;我的蒂罗,我希望你痊愈,首先是为了你自己的缘故,其次才是为了我。
vale.
愿你健康。