§16.23.1tu vero confice professionem, si potes; etsi haec pecunia ex eo genere est, ut professione non egeat.
不过,如果可以的话,你还是把申报单填好吧;虽然这笔钱属于不需要申报的那一类。
verum tamen-.
然而——。
Balbus ad me scripsit tanta se e)pifora=| oppressum, ut loqui non possit.
巴尔布斯写信告诉我,他得了严重的感冒,以至于无法说话。
Antonius de lege quod egerit—liceat modo rusticari.
至于安东尼对法律所做的事——只要允许我过乡间生活就好。
ad Bithynicum scripsi.
我已经给比提尼库斯写了信。
§16.23.2de Servilio tu videris, qui senectutem non contemnis.
至于塞尔维里乌斯,你自己看着办吧,你这个不轻视老年的人。
etsi Atticus noster, quia quondam me commoveri panikoi=s intellexit, idem semper putat nec videt quibus praesidiis philosophiae saeptus sim; et hercle, quod timidus ipse est, qorubopoiei=.
虽然我们的阿提库斯因为曾经发现我被无端的恐慌所动摇,便总是这么认为,却看不出我是被哲学的何种防线所保护着的;而且,说实在的,因为他自己胆小,他就大惊小怪。
ego tamen Antoni inveteratam sine ulla offensione amicitiam retinere sane volo scribamque ad eum, sed non ante quam te videro.
然而,我确实希望与安东尼保持长期无间隙的友谊,我也会写信给他,但要等我见到你之后。
nec tamen te avoco a syngrapha; go/nu knh/mhs.
不过,我并不想把你从那份契约中叫回来;膝盖比小腿更近。
cras exspecto Leptam et †n. ad cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est.
明天我等候着莱普塔和[N.],为了对付他的“芸香”,我必须使用你那谈话的“薄荷”。
vale.
再会。