§16.22.1spero ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe.
我从你的来信中得知你的身体有所好转,我确实也如此期盼。
cui quidem rei omni ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra meam voluntatem te facere quod non sis mecum.
请务必千方百计地专注于调养身体,千万不要因为你没和我在一起,就怀疑自己做出了违背我心愿的事。
mecum es, si te curas.
如果你照顾好自己,你就是和我在一起。
qua re malo te valetudini tuae servire quam meis oculis et auribus.
因此,我宁愿你服务于你自己的健康,而不是服务于我的眼睛和耳朵。
etsi enim et audio te et video libenter, tamen hoc multo erit, si valebis, iucundius.
因为虽然我乐意听到你和看到你,但如果你身体健康,这一切将会愉快得多。
ego hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime.
我在这里闲着,因为我自己什么都不写,只极其愉快地读书。
tu istic si quid librarii mea manu non intellegent monstrabis.
你在那边,如果抄写员看不懂我的手迹,就给他们指点一下。
una omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone.
整体上只有一处插入语比较困难,甚至我自己也往往不易读懂,那是关于四岁的卡托的。
de triclinio cura, ut facis.
食堂的事,请照你现在做的那样安排好。
Tertia aderit, modo ne Publius rogatus sit.
特尔提娅会来,只要普布里乌斯没有被邀请。
§16.22.2Demetrius iste numquam omnino Phalereus fuit sed nunc plane Billienus est.
你的那个德米特里从来都配不上法勒鲁姆的称号,现在他完全成了一个比列努斯。
itaque te do vicarium tu eum observabis.
因此,我让你做我的代理人,由你来监视他。
etsi—verum tamen de illis nosti cetera.
虽然——不过,关于他们,其他的你都知道。
sed tamen si quem cum eo sermonem habueris scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam.
但如果你和他有了什么交谈,就写信给我,这样我就会有写信的话题,也能读到你写得尽可能长的信。
cura, mi Tiro, ut valeas; hoc gratius mihi facere nihil potes.
我的提罗,注意身体健康;你做不出比这更让我高兴的事了。
vale.
再会。