Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §16.21.1-16.21.8

雅典留学近况与祝贺提罗购置农庄

第 408 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

身在雅典留学的小西塞罗致信提罗,对收到来信表示欣喜,并汇报了自己当前的学业进展、与克拉提普斯和布鲁提乌斯等学者的亲密交往、遵循父命辞退戈尔吉亚斯的经过,同时祝贺提罗购买农庄并承诺予以资助。

§16.21.1Cum vehementer tabellarios exspectarem cotidie, aliquando venerunt post diem quadragesimum et sextum quam a vobis discesserant.
当我每天都在热切地等待信使时,他们终于在离开你们四十六天后到达了。
quorum mihi fuit adventus exoptatissimus; nam cum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudi attulerunt.
他们的到来是我最期盼不过的;因为我不仅从最温和、最亲爱的父亲的信中得到了极大的喜悦,而且你那极其令人愉快的手纸更给我的喜悦锦上添花。
itaque me iam non paenitebat intercapedinem scribendi fecisse sed potius laetabar; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum litterarum.
因此,我现在并不后悔让写信有了一段空档,反而感到高兴;因为从我信件的沉默中,我收获了你极大的深情。
vehementer igitur gaudeo te meam sine dubitatione accepisse excusationem.
所以,得知你毫无疑问地接受了我的解释,我感到无比高兴。
§16.21.2gratos tibi optatosque esse qui de me rumores adferuntur non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio.
我毫不怀疑,我最亲爱的提罗,那些关于我的传言对你来说是令人欣慰和期盼的,我也会保证并努力使关于我的这种新生的好评在日后成倍增加。
qua re, quod polliceris te bucinatorem fore existiluationis meae, firmo id constantique animo facias licet; tantum enim mihi dolorem cruciatumque attulerunt errata aetatis meae, ut non solum animus a factis sed aures quoque a commemoratione abhorreant.
因此,关于你承诺要做我名声的吹鼓手一事,你完全可以用坚定不移的心态去做;因为我年轻时的过错给我带来了极大的痛苦和折磨,以至于不仅我的心灵厌恶那些行为,我的耳朵也害怕提起它们。
cuius te sollicitudinis et doloris participem fuisse notum exploratumque est mihi, nec id mirum; nam cum omnia mea causa velles mihi successa tum etiam tua; socium enim te meorum commodorum semper esse volui.
我知道并确信你分担了这份焦虑和痛苦,这并不奇怪;因为你不仅为我,也为你自己,希望我一切顺利;因为我一直希望你分享我的利益。
§16.21.3quoniam igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur a tuum ex me gaudium praestabo.
因此,既然你那时因我而痛苦,现在我将保证让你因我而得到的喜悦倍增。
Cratippo me scito non ut discipulum sed ut filium esse coniunctissimum; nam cum audio illum libenter tum etiam propriam eius suavitatem vehementer amplector.
你要知道,我与克拉提普斯的关系极为紧密,不像是学生,倒像是儿子;因为我不仅乐于听他讲课,而且也深深地喜爱他本身的温和人品。
sum totos dies cum eo noctisque saepe numero partem; exoro enim ut mecum quam saepissime cenet.
我整天和他在一起,也经常一起度过大半个夜晚;因为我竭力劝他尽可能多地与我共餐。
hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur.
自从养成了这个习惯,他经常在我们不知不觉且正在用餐时溜进来,放下哲学的严苛,极温和地和我们开玩笑。
qua re da operam ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem virum videas quam primum.
因此,你要设法尽早见到这样一位、如此令人愉快和优秀的人。
§16.21.4nam quid ego de Bruttio dicam? quem nullo tempore a me patior discedere;
因为关于布鲁提乌斯我该说什么呢?
cuius cum frugi severaque est vita tum etiam iucundissima convictio non est enim seiunctus iocus a filologi/a| et cotidiana suzhth/sei.
我绝不容许他离开我身旁;他的生活既朴素又严谨,而其交往也极其愉快;因为幽默与学术和日常讨论并非分离。
huic ego locum in proximo conduxi et, ut possum, ex meis angustiis illius sustento tenuitatem.
我已经在附近为他租了地方,并尽我所能,从我的微薄收入中资助他克服贫困。
§16.21.5praeterea declamitare Graece apud Cassium institui, Latine autem apud Bruttium exerceri volo.
此外,我已决定在卡西乌斯那里练习希腊语辩论,在布鲁提乌斯那里练习拉テン语。
utor familiaribus et cotidianis convictoribus, quos secum Mitylenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et illi probatissimis.
我把克拉提普斯从米蒂莱内带来的、学识渊博并极受他赞许的人们作为亲密的日常伙伴。
multum etiam mecum est Epicrates, princeps Atheniensium, et Leonides et horum ceteri similes.
雅典的首要人物埃皮克拉特斯、莱奥尼德斯以及其他类似的人也经常和我在一起。
ta\ me\n ou)=n kaq' h(ma=s ta/de.
总之,我们的情况就是这样。
§16.21.6de Gorgia autem quod mihi scribis, erat quidem ille in cotidiana declamatione utilis, sed omnia postposui, dum modo praeceptis patris parerem; diarrh/dhn enim scripserat ut eum dimitterem statim.
至于你信中向我提到的戈尔吉亚斯,他在日常辩论中固然有用,但只要能服从父亲的训示,我把一切都放在了后面;因为父亲明确写信要我立即辞退他。
tergiversari nolui, ne mea nimia modo praeceptis patris parerem; diarrh/dhn spoudh\ suspicionem ei aliquam importaret; deinde illud etiam mihi succurrebat, grave esse me de iudicio patris iudicare.
我不想推托,以免我过度的热切引起他对那人的某种怀疑;而且我也想到,对我来说,对父亲的判断说三道四是一件严重的事。
§16.21.7tuum tamen studium et consilium gratum acceptumque est mihi.
然而,你的热心和建议对我来说仍是令人高兴和受欢迎的。
excusationem angustiarum tui temporis accipio; scio enim quam soleas esse occupatus.
我接受你因时间紧迫而作的道歉;因为我知道你一向是多么忙碌。
emisse te praedium vehementer gaudeo feliciterque tibi rem istam evenire cupio (hoc loco me tibi gratulari noli mirari; eodem enim fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem).
得知你买下了庄园,我非常高兴,并祝愿你那件事进展顺利(别奇怪我在这地方向你祝贺;因为几乎在信中的同一个地方,你也通知了我你买下庄园的事)。
habes; deponendae tibi sunt urbanitates; rusticus Romanus factus es, quo modo ego mihi nunc ante oculos tuum iucundissimum conspectum propono; videor enim videre ementem te rusticas res, cum vilico loquentem, in lacinia servantem ex mensa secunda semina.
你得到了它;你必须丢掉城市里的繁文缛节;你成了一个罗马农民,正如我现在眼前浮现出你那令人愉悦的形象一样;我仿佛看到你在购买农具,与庄稼总管谈话,在衣服边里保存着第二道菜的种子。
sed quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque ac tu doleo.
但就事情本身而言,我为你那时我不在你身边而感到同样痛苦。
sed noli dubitare, mi Tiro, quin te sublevaturus sim, si modo fortuna me, praesertim cum sciam communem nobis emptum esse istum fundum.
但别怀疑,我最亲爱的提罗,只要命运允许我,我一定会资助你,特别是当我得知那片土地是我们共有而买下的时候。
§16.21.8de mandatis quod tibi curae fuit est mihi gratum; sed peto a te ut quam celerrime mihi librarius mittatur, maxime quidem Graecus; multum enim mihi eripitur operae in exscribendis hypomnematis.
你对我委托的事情很上心,这让我很高兴;但我请求你尽快送一个抄写员给我,特别是懂希腊语的;因为我在抄写讲义笔记上耗费了太多的精力。
tu velim in primis cures ut valeas, ut una sumfilologei=n possimus.
我希望你首先注意身体,这样我们才能一起共研学问。
Anterum tibi commendo.
我把安特鲁斯引荐给你。

词汇与语法注释

  1. 16.21.2facias licet — 无人称动词 'licet' 可以直接接不带 'ut' 的虚拟语气(此处为 'facias'),表示允许或让步,意为“你可以做”或“允许你做”。
  2. 16.21.6ne mea nimia modo praeceptis patris parerem; diarrh/dhn spoudh\ — 抄本传承中出现的重写错误(dittography)。前文的 'modo praeceptis patris parerem ; diarrh/dhn' 被错误地再次插入。其原本的句法结构应为 'ne mea nimia spoudh\ suspicionem...'(以免我过度的热切引起某种怀疑)。
  3. 16.21.7si modo fortuna me — 在 'si modo' 引导的条件从句中省略了动词。从上下文来看,这里应当补出如 'sublevabit'(支持、资助)或 'faverit'(眷顾)之类的动词,与主句 'te sublevaturus sim'(我将会资助你)相呼应。
  4. 16.21.7communem nobis emptum esse — 与格 'nobis' 与形容词 'communem'(对我们共同的)连用,表示“作为我们共有的东西而被购买”。这暗示了小西塞罗认为该庄园是两人共有的财产。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §16.21.1-16.21.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:16.21.1-16.21.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。