§16.18.1quid igitur? non sic oportet? equidem censeo si&, addendum etiam 'SVO.' sed, si placet, invidia vitetur, quam quidem ego saepe contempsi.
那又怎样? 难道不该如此吗? 我确实认为应当如此,还应当加上“他自己的(suo)”。 但是,如果可以的话,还是避开嫉妒吧,虽然我经常蔑视它。
tibi diafo/rhsin gaudeo profuisse; si vero etiam Tusculanum, dei boni! quanto mihi illud erit amabilius! sed si me amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit, sed, ut ut est, indulge valetudini tuae; cui quidem tu adhuc, dum mihi deservis, servisti non satis.
我很高兴发汗对你有益;但如果图斯库鲁姆别馆也对你有益,天哪! 那地方对我来说将是多么可爱啊! 但如果你爱我——你确实爱我,或者伪装得很完美,不过这也还算过得去——但无论如何,要调理好你的健康;你至今为了过度服侍我,对健康却服侍得不够。
ea quid postulet non ignoras, pe/yin, a)kopi/an, peri/paton su/mmetron, tri=yin, eu)lusi/an koili/as.
你并非不知道健康需要什么:消化、避免疲劳、适度散步、按摩以及通便。
fac bellus revertare; non modo te sed etiam Tusculanum nostrum plus amem.
务必健康地回来;这样我不仅会更爱你,也会更爱我们的图斯库鲁姆别馆。
Parhedrum excita ut hortum ipse conducat; sic holitorem ipsum commovebis.
催促帕雷德鲁斯让他自己租下花园;这样你就能让园丁本人行动起来。
§16.18.2Helico nequissimus HS co dabat nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa.
那个极其无赖的赫利孔在没有向阳花园、没有排水渠、没有石墙、没有小屋的情况下,只出价一百塞斯特尔蒂斯。
iste nos tanta impensa derideat? Calface hominem ut ego Mothonem; itaque abutor coronis.
难道那家伙要让我们花这么大开销来嘲笑我们吗? 像我督促莫通那样去催热那家伙;因此我把花冠都用光了。
§16.18.3de Crabra quid agatur, etsi nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen velim scire.
关于克拉布拉水道的进展,即使现在水确实太多了,我还是想知道。
horologium mittam et libros, si erit sudum.
如果是晴天,我会把日晷和书送去。
sed tu nullosne tecum libellos? an pangis aliquid Sophocleum? fac opus appareat.
但你没随身带书吗? 还是在撰写什么索福克勒斯式的作品? 让你的成果显现出来吧。
A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est, bonus homo et nobis amicus.
凯撒的密友奥卢斯·利古里乌斯去世了,他是个好人,也是我们的朋友。
te quando exspectemus fac ut sciam.
让我知道我们什么时候可以盼你回来。
cura te diligenter.
好好保重。
vale.
祝好。