§16.17.1video quid agas; tuas quoque epistulas vis referri in volumina.
我看出你在打算什么了;你也想把你的信件编入卷册之中。
sed heus tu, qui kanw/n esse meorum scriptorum soles, unde illud tam a)/kuron 'valetudini fideliter inserviendo'? unde in istum locum 'fideliter' venit? cui verbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae; nam et doctrina et domus et ars et ager etiam.
但是,喂,你这个一向作为我著作之准绳的人,怎么会用“通过忠实地照顾健康”这样极为不妥的词? “忠实地”怎么会进到那个位置去? 这个词的本宅是在义务的领域,而向外邦的迁移却有很多;因为甚至教诲、住宅、技艺,乃至于田地,都可以被称为“忠实的”。
'fidelis' dici potest, ut sit, quo modo Theophrasto placet, verecunda tralatio.
正如泰奥弗拉斯托斯所赞同的,这是为了让它成为一种温和的隐喻。
sed haec coram.
但这些事我们见面再谈。
§16.17.2Demetrius venit ad me a quo quidem comitatu a)fwmi/lhsa satis scite.
德米特里乌斯来拜访我,而我确实相当巧妙地谢绝了他的同行。
tu eum videlicet non potuisti videre.
显然,你没能见到他。
cras aderit; videbis igitur; nam ego hinc perendie mane cogito.
他明天会到那儿;所以你会见到他的;因为我计划在后天早晨从这里出发。
valetudo tua me valde sollicitat; sed inservi et fac omnia.
你的健康状况让我非常担忧;但你要好好调理,尽一切努力。
tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satis facere putato.
你要认为,在那时你就是与我在一起,在那时你就已经最充分地让我满意了。
Cuspio quod operam dedisti mihi gratum est; valde enim eius causa volo.
你为库斯皮乌斯尽了力,这让我很高兴;因为我确实非常支持他的事业。
vale.
祝好。