§16.16.1de Tirone, mi Marce, ita te meumque Ciceronem et meam Tulliolam tuumque filium videam, ut mihi gratissimum fecisti, quom eum indignum illa fortuna ac nobis amicum quam servum esse maluisti.
至于提罗,我的马尔库斯,正如我希望见到你、我的西塞罗、我的图里奥拉以及你的儿子那样,你确实做了一件最令我高兴的事,因为你认为他不配处于那种境遇,宁愿让他成为我们的朋友,而不是奴隶。
mihi crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratulor.
请相信我,在读完你和他的来信后,我高兴得跳了起来,我既向你表示感谢,也向你表示祝贺。
§16.16.2si enim mihi Stati fidelitas est tantae voluptati, quanti esse in isto haec eadem bona debent additis litteris, sermonibus humanitate, quae sunt his ipsis commodis potiora! amo te omnibus equidem de maximis causis, verum etiam propter hanc vel quod mihi sic ut debuisti nuntiasti.
因为如果斯塔提乌斯的忠诚对我来说是如此巨大的快乐,那么在那个人的身上,这些相同的优秀品质加上文学修养、谈吐和优雅,该有多大的价值啊! 这些要比那些实际的益处本身更加优越。 我固然因为所有最大的原因而爱你,但也同样因为这个原因,或者甚至是因为你以应有的方式向我宣布了这件事。
te totum in litteris vidi.
我在信中看到了你的全部。
Sabini pueris et promisi omnia et faciam.
我向萨宾努斯的仆人们承诺了一切,并且我会做到的。