Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §16.12.1-16.12.6

从卡普阿通报战况与对提罗行程的关切

第 402 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

在与凯撒的谈判破裂、内战威胁加剧之际,西塞罗从卡普阿致信提罗,向其通报了紧张的政局和军事态势,同时嘱咐他不要在冬季为了急于会合而损害健康。

§16.12.1quo in discrimine versetur salus mea et honorum omnium atque universae rei p. ex eo scire potes quod domos nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam reliquimus.
我的安全、所有善良之人的安全以及整个国家的安全正处于何种危机之中,你可以从这件事中得知:我们已经丢弃了我们的家园和祖国本身,任其遭受掠夺或焚烧。
in eum locum res deducta est ut, nisi qui deus vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus.
局势已发展到如此地步,除非有神明或某种机缘相助,否则我们绝无生还的可能。
§16.12.2equidem ut veni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere quae ad concordiam pertinerent; sed mirus invaserat furor non solum improbis sed etiam iis qui boni habentur, ut pugnare cuperent me clamante nihil esse bello civili misenus.
至于我,当我来到罗马城时,我片刻不曾停止去思考、诉说和实践一切有利于和解的事;但一种奇特的狂热不仅侵袭了邪恶之徒,甚至连那些被视为好人的人也未能幸免,以至于尽管我大声呼喊“没有什么比内战更悲惨的了”,他们却依然渴望交战。
itaque cum Caesar amentia quadam raperetur et oblitus nominis atque honorum suorum Ariminum, Pisaurum, Anconam, Arretium occupavisset, urbem reliquimus, quam sapienter aut quam fortiter nihil attinet a disputari.
因此,当凯撒被某种疯狂所驱使,忘却了自己的名声和荣誉,占领了阿里米努姆、皮萨乌鲁姆、安科纳和阿雷提乌姆时,我们撤离了这座城市;这一举动是多么明智或多么勇敢,现在无需争论。
§16.12.3quo quidem in casu simus vides.
你确实看到了我们处于何种境地。
feruntur omnino condiciones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam, dilectus qui sunt habiti et praesidia nostra dimittantur; se ulteriorem Galliam Domitio, citeriorem Considio Noniano (his enim obtigerunt) traditurum; ad consulatus petitionem is se venturum, neque se iam velle absente se rationem haberi suam; se praesentem trinum nundinum petiturum.
总的来说,他提出了以下条件:庞培前往西班牙;已进行的征兵和我们的卫戍部队予以解散;他将把远高卢移交给多米蒂乌斯,把近高卢移交给孔西迪乌斯·诺尼亚努斯(因为这些地方已分配给他们);他将亲自来竞选执政官,不再希望在缺席的情况下受理他的申请;他将亲自在三个集市周内进行竞选。
accepimus condiciones, sed ita, ut removeat praesidia ex iis locis quae occupavit, ut sine metu de his ipsis condicionibus §16.12.4Romae senatus haberi possit.
我们接受了这些条件,但前提是他必须从他占领的那些地方撤走卫戍部队,以便在毫无畏惧地针对这些条件本身的情况下,能够在罗马召开元老院会议。
id ille si fecerit, spes est pacis, non honestae (leges enim imponuntur); sed quidvis est melius quam sic esse ut sumus.
如果他这样做,和平就有希望,虽然不是体面的和平(因为条件是被强加的);但任何情况都比我们现在的处境要好。
sin autem ille suis condicionibus stare noluerit, bellum paratum est, eius modi tamen quod sustinere ille non possit, praesertim cum a suis condicionibus ipse fugerit; tantum modo ut eum intercludamus ne ad urbem possit accedere, quod sperabamus fieri posse.
然而,如果他不愿意遵守自己提出的条件,战争就准备就绪了,不过这将是一场他无法承受的战争,尤其是因为他自己逃避了自己提出的条件;只要我们能阻断他,使他无法逼近罗马城,而我们希望这是可以做到的。
dilectus enim magnos habebamus putabamusque illum metuere, si ad urbem ire coepisset, ne Gallias amitteret, quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos, ex Hispaniaque sex legiones et magna auxilia Afranio et Petreio ducibus habet a tergo.
因为我们正在进行大规模征兵,并且认为他如果开始向罗马进军,就会害怕失去高卢,因为除了波河以北的居民外,两高卢对他都极度敌视,而且在西班牙,他背后还有阿夫拉尼乌斯和佩特雷乌斯指挥的六个军团及庞大的辅助部队。
videtur, si insaniet, posse opprimi, modo ut urbe salva.
看来,如果他继续疯狂下去,他是可以被消灭的,只要罗马城安全无虞。
maximam autem plagam accepit quod, is qui summam auctoritatem in illius exercitu habebat, T. Labienus socius sceleris esse noluit.
然而,他遭受的最大打击是,在他的军队中拥有最高威信的提图斯·拉比埃努斯不愿成为他罪行的共犯。
reliquit illum et est nobiscum multique idem facturi esse dicuntur.
他已经离开了他,与我们站在一起,据说许多人也准备这样做。
§16.12.5ego adhuc orae maritimae praesum a Formiis.
目前我负责从福尔米亚开始的海岸防线。
nullum maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem valerent.
我不愿承担更大的任务,以便我的信件和对和平的劝告能对他产生更大的分量。
sin autem erit bellum, video me castris et certis legionibus praefuturum.
但如果发生战争,我明白我将统率军营和特定的军团。
habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem est.
我还面临着那件令人苦恼的事,即我们的多拉贝拉在凯撒那里。
haec tibi nota esse volui; quae cave ne te perturbent et impediant valetudinem tuam.
我希望让你了解这些情况;你千万不要因此心神不宁,从而阻碍了身体的康复。
§16.12.6ego A. Varroni, quem quom amantissimum mei cognovi tum etiam valde tui studiosum, diligentissime te commendavi, ut et valetudinis tuae rationem haberet et navigationis et totum te susciperet ac tueretur.
我已向奥卢斯·瓦罗极其热诚地推荐了你,我深知他不仅极其关爱我,而且对你也非常热心,以便他能关照你的健康和航行,并全面接纳和保护你。
quem omnia facturum confido; recepit enim et mecum locutus est suavissime.
我相信他会做好一切;因为他已经答应了,并且与我交谈得十分融洽。
tu quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideravi tuam, cave festines aut committas ut aut aeger aut hieme naviges.
既然在最需要你的协助和忠诚的时候,你没能陪伴在我身边,你就千万不要匆忙,也绝不要冒险在病中或冬季航行。
numquam sero te venisse putabo, si salvus veneris.
只要你平安归来,我绝不会认为你来迟了。
adhuc neminem videram qui te postea vidisset quam M. Volusius, a quo tuas litteras accepi.
到目前为止,除了从他那里收到你来信的马尔库斯·沃卢西乌斯之外,我还没见过其他比他更晚见过你的人。
quod non mirabar; neque enim meas puto ad te litteras tanta hieme perferri.
对此我并不感到奇怪;因为我不认为在如此严酷的冬日里,我的信件能送到你手中。
sed da operam ut valeas et, si valebis, cum recte navigari poterit, tum naviges.
但请务必保重身体,如果身体允许,且等到可以正常航行时再启程。
Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae.
我的小西塞罗在福尔米亚庄园,特伦提娅和图利娅在罗马。
cura ut valeas.
保重身体。
iiii K. Febr. Capua.
1月29日,发自卡普阿。

词汇与语法注释

  1. 16.12.1honorum omnium — 虽然多数手稿写为 "honorum omnium",但从上下文来看,通常将其视为 "bonorum omnium"(所有善良之人,即支持共和政体的公民)的手稿笔误。本译文亦采用此种解释。
  2. 16.12.2bello civili misenus — "misenus" 是 "miserius"(更悲惨)的明显笔误。"bello civili" 是比较夺格,整句构成“没有什么比内战更悲惨的了”的宾格加不定式结构,作为 "clamante" 的呼喊内容。
  3. 16.12.3absente se rationem haberi suam — "rationem habere" 是选举语境下的政治专业术语,意为“受理(缺席者的)候选人资格”。"absente se" 是夺格独立结构,意为“在他(凯撒)缺席的情况下”。
  4. 16.12.6cave festines aut committas — "cave" 后接现在虚拟式("festines", "committas")表示否定命令(“千万别匆忙或犯下……的错”)。"committere ut" 是一惯用句型,意为“犯下……的错误”或“致使……情况发生”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §16.12.1-16.12.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:16.12.1-16.12.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。