§16.11.1etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere;
虽然我在任何场合都渴望得到你协助的便利,但我为你身体不适而感到难过,这与其说是为了我,不如说是为了你。
sed quoniam in quartanam conversa vis est morbi (sic enim scribit Curius), spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore;
然而,既然病势已转为四日疟(因为库里乌斯是这样写的),我希望你通过悉心调养,很快就会更加强壮。
modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore nisi ut quam commodissime convalescas.
只求你务必发挥你那仁厚的天性,在此时不要顾及其他任何事情,唯求尽可能舒适地康复。
non ignoro quantum ex desiderio labores; sed erunt omnia facilia si valebis.
我并非不知道你因思念我们而遭受了多少痛苦;但只要你身体健康,一切都会变得容易。
festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme naviges.
我不希望你匆忙赶路,免得你在病中遭受晕船的痛苦,并在冬季冒险航行。
ego ad urbem accessi pr. Non. Ian.
我在1月4日(1月诺奈的前一天)抵达了罗马城附近。
§16.11.2obviam mihi sic est proditum, ut nihil possit fieri ornatius; sed incidi in ipsam flammam civilis discordiae vel potius belli.
人们出迎我的场面是如此隆重,以至于无法更加体面了;但我却陷入了内乱、或者说更是战争的烈火之中。
cui cum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum (nam ex utraque parte sunt qui pugnare cupiant) impedimento mihi fuerunt.
虽然我渴望平息这一事态,而且我认为自己能够做到,但某些人的私欲(因为双方都有渴望交战的人)却成了我的阻碍。
omnino et ipse Caesar, amicus noster, minacis ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat; Antonius quidem noster et Q. Cassius nulla vi expulsi ad Caesarem cum Curione profecti erant, postea quam senatus consulibus, pr. , tr. pl. et nobis, qui pro coss. sumus, negotium dederat ut curaremus ne quid res p. detrimenti caperet.
总的来说,我们朋友凯撒本人向元老院送来了一封充满威胁且刻薄的信,并且在违背元老院意愿的情况下依然无耻地保留着军队和行省,而我的库里奥则在煽动他;我们的小安东尼和昆图斯·卡西乌斯在没有受到任何暴力驱逐的情况下,也已经和库里奥一起出发投奔凯撒了,而在此之前,元老院已经向执政官、法务官、护民官以及作为前执政官的我们下达了任务,要求我们确保国家不受任何损害。
§16.11.3numquam maiore in periculo civitas fuit, numquam improbi cives habuerunt paratiorem ducem.
国家从未处于更大的危险之中,邪恶的公民们也从未拥有过准备如此充分的领袖。
omnino ex hac quoque parte diligentissime comparatur.
总的来说,元老院这一方也在极力做着准备。
id fit auctoritate et studio Pompei nostri, qui Caesarem sero coepit timere.
这是凭借我们朋友庞培的威信和热情进行的,而他开始害怕凯撒已经太迟了。
nobis inter has turbas senatus tamen frequens flagitavit triumphum; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret, simul atque expedisset quae essent necessaria de re p. dixit se relaturum.
在这些动荡之中,出席人数众多的元老院仍然为我们要求举行凯旋式;但执政官伦图鲁斯为了使自己的恩惠显得更大,表示一旦处理完国家所必需的事务,他就会提出这项议案。
nos agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas.
我们行事毫无贪欲,因此我们的威信更受尊重。
Italiae regiones discriptae sunt, quam quisque partem tueretur.
意大利的各地区已经划分完毕,规定由谁来防守哪一部分。
nos Capuam sumpsimus.
我们接管了卡普阿。
haec te scire volui.
我希望让你知道这些事情。
tu etiam atque etiam cura ut valeas litterasque ad me mittas, quotienscumque habebis cui des.
你务必一再保重身体,只要有可以托付信件的信差,就给我写信。
etiam atque etiam vale.
一再祝你平安。
D. pr. Idus Ian.
1月12日(1月伊杜斯的前一天)寄。