§16.10.1ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo.
我确实希望你到我这里来,但我担心路途艰难。
gravissime aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es; graves solent offensiones esse ex gravibus morbis si quae culpa commissa est;
你生了一场极重的病,因禁食、泻药以及病痛本身的折磨而身体虚弱;在重病之后,如果犯下任何疏忽,往往会引起严重的复发。
iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque.
此外,在你前往库麦别墅的路上所要度过的两天中,紧接着就会为返回而加上五天。
ego in Formiano a. d. III K. esse volo.
我希望在12月30日(1月卡兰德斯前第三天)到达福尔米亚埃的别墅。
ibi te ut firmum offendam, mi Tiro, effice.
我的提罗,请设法让我在那里看到你身体健朗。
§16.10.2litterulae meae sive nostrae tui desiderio oblanguerunt, hac tamen epistula, quam Acastus attulit, oculos paulum sustulerunt.
我的、或者说是我们的文学活动因思念你而失去了生机,然而凭借阿卡斯图斯带来的这封信,它们又稍稍抬起了眼睛。
Pompeius erat apud me, cum haec scribebam, hilare et libenter.
我写这封信时,庞培正在我这里,态度愉快而和蔼。
ei cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse.
对极想听我们作品的他,我说没有你,我的一切作品都是沉默的。
tu Musis nostris para ut operas reddas.
你务必准备好重新为我们的缪斯女神效劳。
nostra ad diem dictam fient; docui enim te fides e)/tumon quod haberet.
我们的诺言将在约定的日子实现;因为我已经教过你,“信义(fides)”具有怎样的语源。
fac plane ut valeas.
务必使自己完全康复。
nos adsumus.
我们就在身边。
vale.
保重。
xiiii K.
12月19日(1月卡兰德斯前第十四天)。