§15.9.1te et pietatis in tuos et animi in rem p. et clarissimi atque optimi consulatus C. Marcello consule facto fructum cepisse vehementer gaudeo.
得知由于盖乌斯·马尔凯鲁斯当选为执政官,你收获了对亲族的敬爱、对国家的心志,以及你那极其光辉且优秀的执政官职位的成果,我感到无比高兴。
non dubito quid praesentes sentiant; nos quidem longinqui et a te ipso missi in ultimas gentis ad caelum me hercule tollimus verissimis ac iustissimis laudibus.
我不怀疑身在现场的人们有何感受;而我们这些身处远方、且由你本人派遣到最遥远民族之中的人,凭赫拉克勒斯起誓,正以最真实、最公正的赞美将你捧上云霄。
nam cum te a pueritia tua unice dilexerim tuque me in omni genere semper amplissimum esse et volueris et iudicaris, tum hoc vel tuo facto vel populi R. 4e te iudicio multo acrius vehementiusque diligo maximaque laetitia adficior cum ab hominibus prudentissimis virisque optimis omnibus dictis, factis, studiis, institutis vel me tui similem esse audio vel te mei.
因为,虽然我自你的少年时代起就格外爱护你,而你也一直希望并认为我在各方面都享有崇高声誉,但如今,无论是由于你的这一行径,还是由于罗马人民对你的评价,我对你的爱都变得更加深切和强烈;而每当我从最明智、最优秀的人那里听到,在一切言语、行为、热忱和制度上,要么是我像你,要么是你像我,我都感到极大的喜悦。
§15.9.2unum vero si addis ad praeclarissimas res consulatus tui, ut aut mihi succedat quam primum aliquis aut ne quid accedat temporis ad id quod tu mihi et senatus c. et lege finisti, omnia me per te consecutum putabo.
但如果你能为你执政官任内最光辉的成就再添加一件事——即要么尽快有人来接替我,要么你和元老院通过决议和法律为我规定的任期不被延长分毫——我将认为,通过你,我已经获得了一切。
cura ut valeas et me absentem diligas atque defendas.
愿你保重身体,并在我不在时继续爱护并保护我。
§15.9.3quae mihi de Parthis nuntiata sunt, quia non putabam a me etiam nunc scribenda esse publice, propterea ne pro familiaritate quidem nostra volui ad te scribere, ne, cum ad consulem scripsissem, publice viderer scripsisse.
至于向我报告的关于帕提亚人的消息,因为我认为目前还不应由我进行公文报告,所以正因如此,哪怕是出于我们的私交,我也不愿写信给你,以免一旦我给执政官写信,就会被视为是在进行公文报告。