§15.10.1quoniam id accidit, quod mihi maxime fuit optatum, ut omnium Marcellorum, Marcellinorum etiam (mirificus enim generis ac nominis vestri fuit erga me semper animus) quoniam ergo ita accidit, ut omnium vestrum studio tuus consulatus satis facere posset, in quem meae res gestae lausque et honos earum potissimum incideret, peto a te, id quod facillimum factu est non aspernante, ut confido, senatu, ut quam honorificentissime senatus consultum haeris meis recitatis faciendum cures.
既然发生了我最渴望的事情,即所有马尔凯鲁斯家族、乃至马尔凯里努斯家族成员的(因为你们家族和姓氏对我的一贯心意总是令人惊叹的)——既然因此,事情发生得如此巧合,以至于你的执政官任期能够满足你们所有人的热忱,而我的功绩以及对它们的赞美和荣誉也主要落在了这一任期内,所以我向你请求,这本是一件极易做到的事,且我相信元老院也不会拒绝,即在朗读了我的信件之后,请你务必设法让元老院以尽可能体面的方式通过决议。
§15.10.2si mihi tecum minus esset quam est cum tuis omnibus, adlegarem ad te illos a quibus intellegis me praecipue diligi.
如果我和你的关系,不及我和你所有家人的关系那般深厚,我就会派那些你深知最爱戴我的人去向你求情。
Patris tui beneficia in me sunt amplissima; neque enim saluti meae neque honori amicior quisquam dici potest; frater tuus quanti me faciat semperque fecerit esse hominem qui ignoret arbitror neminem; domus tua denique tota me semper omnibus summis officiis prosecuta est; neque vero tu in me diligendo cuiquam concessisti tuorum.
你父亲对我的恩德极其宽广;因为无论是对我的安全还是对我的名誉,都无法说有任何人比他更友善;至于你的兄弟有多么器重我,且一直以来多么器重我,我认为没有一个人不知道;最后,你的整个家族始终以一切最高的敬意对待我;而事实上,在爱戴我这件事上,你也不曾逊色于你家族中的任何人。
qua re a te peto in maiorem modum ut me per te quam ornatissimum velis esse meamque et in supplicatione decernenda et in ceteris rebus existimationem satis tibi esse commendatam putes.
因此,我加倍请求你,希望我能通过你获得尽可能的荣耀,并认为在决定感谢祭以及其他事务上,我的名望已经充分托付给了你。