§15.8.1Marcellum tuum cos. factum teque ea laetitia adfectum esse, quam maxime optasti, mirandum in modum gaudeo, idque cum ipsius causa, tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico, cuius erga me singularem benevolentiam vel in labore meo vel in honore perspexi, totam denique domum vestram vel salutis vel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognovi.
得知你的马尔凯鲁斯当选为执政官,并且你获得了自己最为期盼的喜悦,我感到无比高兴;我为此感到高兴,既是为了他本人,也是因为我认为你完全配得上一切最顺遂的境遇。 无论是在我艰难时还是荣耀时,我都清楚地看到了你对我特有的善意,并且得知你们整个家族都对我的安全和尊严充满热忱与关切。
qua re gratum mihi feceris, si uxori tuae Iuniae, gravissimae atque optimae feminae, meis verbis eris gratulatus.
因此,如果你能代表我,向你那极其庄重而优秀的妻子尤尼娅致以祝贺,你将使我十分感激。
A te, id quod consuesti, peto me absentem diligas atque defendas.
我请求你,正如你一贯所做的那样,在我不在时继续爱护并保护我。