§15.6.1'laetus sum laudari me,' inquit Hector, opinor, apud Naevium 'abs te, pater, a laudato viro.
“我很高兴受到赞美,”我想,内维乌斯作品中的赫克托耳曾说,“被您,父亲,一位备受赞美的人。
' ea est enim profecto iucunda laus, quae ab iis proficiscitur qui ipsi in laude vixerunt.
”因为,那确实是令人愉悦的赞美,它来自那些自己就活在赞美之中的人们。
ego vero vel gratulatione litterarum tuarum vel testimoniis sententiae dictae nihil est quod me non adsecutum putem, idque mihi cum amplissimum tum gratissimum est, te libenter amicitiae dedisse quod liquido veritati dares.
而对我来说,无论是通过你来信的祝贺,还是通过你所发表的意见的见证,我认为没有什么是我没有达到的。 这对我而言既是最为崇高也是最令人感激的:你乐意将你显然会献给真理的东西,慷慨地献给了友谊。
et, si non modo omnes verum etiam multi Catones essent in civitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem? nam ad meum sensum et ad illud sincerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis.
而且,如果我们的国家中不仅是所有人,哪怕是有许多个卡托——在这个国家里能出现一个卡托已是奇迹——那么我又怎么会将任何战车或任何桂冠与你的赞美相比呢? 因为在我的感觉中,以及在那种真诚而细腻的判断中,没有任何东西能比你的那篇发言更值得赞美,我的亲友已将那篇发言全文抄写给我了。
§15.6.2sed causam meae voluntatis, non enim dicam 'cupiditatis,' exposui tibi superioribus litteris;
但是,我这意愿——我不愿说成是“贪欲”——的原因,我已在先前的信中向你阐明。
quae etiam si parum iusta tibi visa est, hanc tamen habet 0rationem, non ut nimis concupiscendus honos sed tamen, si deferatur a senatu, minime aspernandus esse videatur.
这原因即便在你看来不够充分,却也包含着如下道理:这并非是说这项荣誉似乎是应当过度渴求的,然而,若是元老院予以授予,则绝不应当予以拒绝。
spero autem illum ordinem pro meis ob rem p. susceptis laboribus me non indignum honore, usitato praesertim, existimaturum.
我希望那个阶层,鉴于我为国家所承担的劳苦,不会认为我不配获得这项荣誉,尤其是这本属惯例。
quod si ita erit, tantum ex te peto, quod amicissime scribis, ut, cum tuo iudicio quod amplissimum esse arbitraris mihi tribueris, si id quod maluero acciderit, gaudeas.
如果确实如此,我只向你请求一件事——正如你在信中极为友善地写道:既然你已根据你的判断将你认为最为崇高的荣誉授予了我,那么如果我更偏好的事情发生了,请你为之高兴。
sic enim fecisse te et sensisse et scripsisse video, resque ipsa declarat tibi illum honorem nostrum supplicationis iucundum fuisse, quod scribendo adfuisti; haec enim senatus consulta non ignoro ab amicissimis eius, cuius de honore agitur, scribi solere.
因为我看到你确实是这样做的、这样想的,也是这样写的;而且事实本身也表明,我们的那项感谢祭的荣誉对你而言是令人愉快的,因为你参与了决议的起草;我并非不知道,这些元老院决议通常是由那些其荣誉正被讨论之人的最亲密朋友来起草的。
ego, ut spero, te propediem videbo, atque utinam re p. meliore quam timeo!
正如我所希望的,我很快就会见到你,但愿届时的国家状况比我所担心的要好!