§15.4.1summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua singulari virtute iudicium ut magni mea interesse putarem et res eas quas gessissem tibi notas esse et non ignorari a te qua aequitate et continentia tuerer socios provinciamque administrarem.
您至高无上的权威,以及我对您卓越美德的持久评价,使我认为:我所做出的功绩能为您所知,并且您不会不知道我是以怎样的公正与自制来保护盟友和治理属州的,这对我来说极其重要。
Iis enim a te cognitis arbitrabar facilius me tibi quae vellem probaturum.
因为我相信,一旦这些事情为您所知,我将更容易向您证明我的意愿。
§15.4.2Cum in provinciam pr. K. Sext. venissem et propter anni tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum viderem, biduum Laudiceae fui, deinde Apameae quadriduum, triduum Synnadis, totidem dies Philomeli.
当我于八月朔日的前一日(七月三十一日)抵达属州,并看到由于时令原因我必须立即前往军队时,我在拉奥迪基亚停留了两天,接着在阿帕梅亚停留了四天,在辛纳达停留了三天,在菲洛美里乌姆停留了同样天数。
quibus in oppidis cum magni conventus fuissent, multas civitates acerbissimis tributis et gravissimis usuris et falso aere alieno liberavi.
在这些城镇举行了大规模地方会议时,我将许多城邦从极其残酷的税收、极其沉重的利息和虚假的债务中解放了出来。
Cumque ante adventum meum seditione quadam exercitus esset dissipatus, quinque cohortes sine legato, sine tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo apud Philo melium consedissent, reliquus exercitus esset in Lycaonia, M. Anneio legato imperavi ut eas quinque cohortis ad reliquum exercitum duceret coactoque in unum locum a exercitu castra in Lycaonia apud Iconium faceret.
并且,在我的到来之前,军队因某次叛乱而离散,有五个步兵大队在既无副官、又无军政官,甚至连一个百人队长都没有的情况下驻扎在菲洛美里乌姆附近,而其余的军队则在吕高尼亚。 我命令副官马尔库斯·安内乌斯率领这五个步兵大队去与其余的军队会合,并在将军队集结于一处后,在吕高尼亚的以哥念附近安营扎寨。
§15.4.3quod cum ab illo diligenter esset factum, ego in castra a. d. vii K. Sept. veni, cum interea superioribus diebus ex.
当他认真地执行了这一命令后,我于九月朔日前的第七日(八月二十六日)抵达了营地。
s. c. et evocatorum firmam manum et equitatum sane idoneum et populorum liberorum regumque sociorum auxilia voluntaria comparavissem.
在此期间的过去几天里,我根据元老院的决议,整备了一支由退役志愿兵组成的坚强部队、十分合适的骑兵,以及来自自由民族和同盟国王的自愿辅助军。
interim cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem iii K. Sept.
其间,在对军队进行净化之后,我于九月朔日前三日(八月三十日)开始向基利家进军。
legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose neque tamen non vere Parthos in Syriam transisse nuntiaverunt;
此时,科马基尼国王派遣给我的使节极其慌乱地、但并非不真实地向我报告:巴特亚人已经渡河进入叙利亚。
§15.4.4quo audito vehementer sum commotus cum de Syria tum de mea provincia, de reliqua denique Asia.
听到这个消息,我对叙利亚、对我的属州、乃至对整个亚洲的其余部分都感到极度忧虑。
itaque exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam quae Ciliciam attingeret is putavi.
因此,我认为我应该率领军队穿过卡帕多西亚那片与基利家相接的地区。
nam si me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani naturam facile tenuissem (duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria, quorum uterque parvis praesidiis propter angustias intercludi potest, nec est quicquam Cilicia contra Syriam munitius), sed me Cappadocia movebat, quae patet a Syria regesque habet finitimos, qui etiam si sunt clam amici nobis, tamen aperte Parthis inimici esse non audent.
因为,如果我下到基利家,由于阿马努斯山的自然地势,我确实可以轻易守住基利家本身(因为从叙利亚进入基利家有两个入口,由于狭窄,这两处都可以用很少的守备队来阻断,而且在对抗叙利亚方面,没有任何地方比基利家防守更严密的了);但卡帕多西亚让我感到不安,它对叙利亚是敞开的,并且拥有邻近的国王们,这些人即使暗中是我们的朋友,但公开场合下却不敢与巴特亚人为敌。
itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cybistra castra feci, ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam tenens nova finitimorum consilia impedirem.
因此,我在卡帕多西亚的边缘地带、离托罗斯山不远的屈比斯特拉镇附近安营扎寨,以便既能保护基利家,又能通过控制卡帕多西亚来阻挠邻国的新企图。
§15.4.5interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione maximi belli rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et meo et tuo et senatus iudicio tributum est, vir cum benevolentia et fide erga populum R. singulari tum praestanti magnitudine et animi et consili, legatos ad me misit se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum.
与此同时,在这场如此巨大的动荡和对一场极大战争的极大预期中,戴奥塔鲁斯国王——无论在我的、您的还是元老院的评价中,始终不无道理地给予他极高的尊崇,他不仅对罗马人民有着卓越的善意与忠诚,而且在精神与智谋上都极为伟大——向我派来了使节,表示他将率领他的全部军队来到我的营地。
cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras gratias idque ut maturaret hortatus sum.
我因他的热忱与忠于职守而深受感动,通过书信向他表示感谢,并督促他加快行动。
§15.4.6Cum autem ad Cybistra propter rationem belli quinque dies essem moratus, regem Ariobarzanem, cuius salutem a senatu te auctore commendatam habebam, praesentibus insidiis nec opinantem liberavi neque solum ei saluti fui sed etiam curavi ut cum auctoritate regnaret.
然而,当由于战争策略的原因我在屈比斯特拉停留了五天时,我将阿利奥巴尔赞尼斯国王——根据您的提议,元老院已将他的安全托付给我——从现存的阴谋中解救了出来,而他对此毫无预料。 我不仅救了他的命,而且还确保他能带着权威进行统治。
Metram et eum quem tu mihi diligenter commendaras, Athenaeum, importunitate Athenaidis exsilio multatos in maxima apud regem auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur, si sacerdos armis se, quod facturus putabatur, defenderet, adulescens et equitatu et peditatu et pecunia paratus †et toto iis, qui novari aliquid volebant, perfeci ut e regno ille discederet rexque sine tumultu ac sine armis omni auctoritate aulae communita regnum cum dignitate obtineret.
对于因阿特奈丝的专横而被处以流放的梅特拉斯,以及您曾向我极力推荐的阿特奈乌斯,我将他们安置在国王身边享有最高权威和恩宠的地位。 并且,当卡帕多西亚正要掀起一场大战时——如果那位神官用武力来自卫的话(人们原以为他会这样做),这个年轻人无论在骑兵、步兵还是资金上都做好了准备,并且与那些渴望变革的人完全结成同盟——我设法使他离开了王国,并使国王得以在没有骚乱和武力的情况下,在宫廷的所有权威都得到巩固之后,体面地保有他的王位。
§15.4.7interea cognovi multorum litteris atque nuntiis Hagnas Parthorum copias et Arabum ad oppidum Antiocheam accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praesidi causa, occidione occisum.
在此期间,我从许多人的信件和报告中得知,巴特亚和阿拉伯的大军已经逼近安条克城,而他们越过基利家的大批骑兵已经被我的骑兵大队以及为了防守而驻扎在埃皮法尼亚的禁卫大队彻底歼灭。
qua re cum viderem a Cappadocia Parthorum copias aversas non longe a finibus esse Ciliciae, quam potui maximis itineribus ad Amanum exercitum duxi.
因此,当我看到巴特亚的军队从卡帕多西亚转移、距离基利家的边界不远时,我以尽可能快的强行军将军队带到了阿马努斯山。
quo ut veni, hostem ab Antiochea recessisse, Bibulum Antiocheae esse cognovi.
当我到达那里时,我得知敌人已经从安条克撤退,毕布路斯已经到了安条克。
Deiotarum confestim iam ad me venientem cum magno et firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis copiis certiorem feci non videri esse causam cur abesset a regno meque ad eum, si quid novi forte accidisset, statim litteras nuntiosque missurum esse.
我立即通知已经率领庞大而精良的骑步兵及全部军队向我走来的戴奥塔鲁斯,似乎没有理由让他离开他的王国,并告诉他如果碰巧发生任何新的情况,我会立即向他派遣使者和书信。