Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §15.2.6-15.2.8

针对阿里奥巴尔赞尼斯的阴谋与向基利家进军

第 369 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

阿里奥巴尔赞尼斯国王向西塞罗出示了针对他的阴谋证据,西塞罗鼓励国王自卫但未留下军队,而是利用元老院决议的权威来安抚他,随后继续向基利家进军。

§15.2.6postero autem die cum Ariarathe, fratre suo, et cum paternis amicis maioribus natu ad me in castra venit perturbatusque et flens, cum idem et frater faceret et amici, meam fidem, vestram commendationem implorare coepit.
然而在第二天,他与他的弟弟阿里阿拉特斯以及他父亲年长的朋友们一同来到我的营地,他惊慌失措且流着泪,他的弟弟和朋友们也同样如此,开始恳求我的忠诚和您们的托付。
Cum admirarer quid accidisset novi dixit ad se indicia manifestarum insidiarum esse delata, quae essent ante adventum meum occultata, quod ii, qui ea patefacere possent, propter metum reticuissent.
当我诧异于发生了什么新情况时,他说道,关于针对他的明显阴谋的证据已被呈报给他,这些在我的到来之前一直被隐瞒,因为那些能够揭露这些阴谋的人由于恐惧而保持了沉默。
eo autem tempore spe mei praesidi compluris ea quae scirent audacter ad se detulisse; in iis amantissimum sui, summa pietate praeditum fratrem dicere (ea quae is me quoque audiente dicebat) se sollicitatum esse ut regnare vellet; id vivo fratre suo accipere non potuisse; se tamen ante illud tempus eam rem numquam in medium propter periculi metum protulisse.
然而在那个时候,出于对我保护的希望,好几个人勇敢地向他报告了他们所知道的事情;在这些人中,他那最爱戴他、具有极高孝心的弟弟也说道(这也是他在我也在场旁听时所说的话),他曾被怂恿,希望他能当国王;但在他的哥哥活着的时候,他无法接受这一点;然而在这之前,由于对危险的恐惧,他从未将此事公开。
quae cum esset locutus, monui regem ut omnem diligentiam ad se conservandum adhiberet, amicosque patris eius atque avi iudicio probatos hortatus sum regis sui vitam docti casu acerbissimo patris eius omni cura custodiaque defenderent.
当他说了这些话后,我建议国王采取一切勤勉来保护自己,并且我勉励经受住考验的他父亲和祖父的朋友们,在吸取了他父亲惨死这一极其痛苦的教训后,应当用尽一切心思和守卫来保护他们国王的生命。
§15.2.7Cum rex a me equitatum cohortisque de exercitu meo postularet, etsi intellegebam vestro senatus consulto non modo posse me id facere sed etiam debere, tamen, cum res p. postularet propter cotidianos ex Syria nuntios ut quam primum, exercitum ad Ciliciae finis adducerem, cumque mihi rex patefactis iam insidiis non egere exercitu p. R. sed posse se suis opibus defendere videretur, illum cohortatus sum ut in sua vita conservanda primum regnare disceret; a quibus perspexisset sibi insidias paratas, in eos uteretur iure regio; poena adficeret eos quos necesse esset, reliquos metu liberaret; praesidio exercitus mei ad eorum qui in culpa essent timorem potius quam ad contentionem uteretur; fore autem ut omnes, quoniam senatus consultum nossent, intellegerent me regi, si opus esset, ex auctoritate vestra praesidio futurum.
当国王向我请求从我的军队中调拨骑兵和步兵大队时,虽然我明白根据您们元老院的决议,我不仅可以这样做,甚至应当这样做,然而,由于来自叙利亚的每日消息,国家要求我尽快将军队带到基利家的边境,而且由于阴谋已经败露,国王在我看来似乎不需要罗马人民的军队,而是能够用他自己的资源来保卫自己,所以我勉励他,在保护自己生命的过程中,首先要学会统治;对于那些他已经看穿对他密谋的人,他应当行使王室的权力;对那些必须惩罚的人施以刑罚,解除其余人的恐惧;将我的军队的保护,用作对那些有罪之人的震慑,而不是用于实际的争斗;而且,既然所有人都知道元老院的决议,他们就会明白,如果有需要,我将根据您们的权威成为国王的后盾。
§15.2.8ita confirmato illo ex eo loco castra movi; iter in Ciliciam facere institui, cum hac opinione e Cappadocia discederem, ut consilio vestro, casu incredibili ac paene divino regem, quem vos honorificentissime appellassetis nullo postulante quemque meae fidei commendassetis et cuius salutem magnae vobis curae esse decressetis, meus adventus praesentibus insidiis liberarit.
在这样使他安心之后,我从该地拔营;我决定向基利家行军,在离开卡帕多西亚时,我抱着这样的信念:通过您们的谋划,以及一种不可思议、几乎神圣的机缘,我的到来从眼前的阴谋中解救了这位国王——这位您们在无人请求的情况下以极其尊贵的方式称呼的、您们委托给我的忠诚的、且您们曾决议其安全为您们极大关切的国王。
quod ad vos a me scribi non alienum putavi, ut intellegeretis ex iis, quae paene acciderunt, vos multo ante ne ea acciderent providisse, eoque vos studiosius feci certiores, quod in rege Ariobarzane ea mihi signa videor virtutis, ingeni, fidei benevolentiaeque erga vos perspexisse, ut non sine causa tantam curam in eius vos salutem diligentiamque videamini contulisse.
我认为由我向您们写下此事并非不妥,以便您们从那些险些发生的事情中明白,您们在事情发生很久之前就已经做好了预防;我之所以更加热切地向您们通报,是因为在阿里奥巴尔赞尼斯国王身上,我似乎看清了美德、才能、忠诚以及对您们好意的迹象,以至于您们似乎并非无缘无故地对他的安全付出了如此巨大的关切和勤勉。

词汇与语法注释

  1. §15.2.6fratrem dicere ... se sollicitatum esse — 间接引语(oratio obliqua)中的宾格加不定式(A.C.I.)结构,依赖于主动词 "dixit"。"fratrem" 是 "dicere" 的主语,而 "dicere" 又支配了另一个嵌套的 A.C.I. 结构 "se sollicitatum esse"(其中 "se" 指代弟弟本人)。
  2. §15.2.6docti casu acerbissimo patris eius — "docti" 是 "doceo" 的完成时被动分词阳性复数主格,它不与主句中的宾格 "amicos" 一致,而是与省略了 "ut" 的从属从句 "defenderent" 的隐含主语(朋友们)一致。
  3. §15.2.7fore autem ut omnes ... intellegerent — "fore ut" 后接虚拟式(此处因时态呼应使用未完成过去时 "intellegerent")是未来时不定式的迂回表达(periphrasis),在间接引语中表示未来的预期(“所有人将会明白”)。
  4. §15.2.8meus adventus praesentibus insidiis liberarit — "liberarit" 是虚拟式完成时 "liberaverit" 的缩略形式。在解释 "opinione" 的同位语 "ut" 从句中,使用虚拟式完成时而非未完成过去时 "liberaret",以强调救援这一历史事实的既成性。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §15.2.6-15.2.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:15.2.6-15.2.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。