Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §15.2.1-15.2.5

抵达属州后的军事整备与保护阿里奥巴尔赞尼斯

第 368 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗报告了他于7月31日抵达属州,以及在卡帕多西亚的基比斯特拉附近进行军事准备以应对帕提亚威胁并拉拢同盟的情况。他还提到自己遵循元老院决议与阿里奥巴尔赞尼斯国王会面并承诺提供保护。

§15.2.1S. v. v. b. e. e. q. v.
S. v. v. b. e. e. q. v.(如果您们安好,且事态如您们所愿,我也安好。
Cum pr. K. Sext. in provinciam venissem neque maturius propter itinerum et navigationum difficultatem venire potuissem, maxime convenire officio meo reique p. conducere putavi parare ea quae ad exercitum quaeque ad rem militarem pertinerent.
)当我于七月三十一日到达属州,并且由于旅途和航海的艰难而无法更早到达时,我认为准备好一切属于军队和军事的事物,最符合我的职责且有利于国家。
quae cum essent a me cura magis et diligentia quam facultate et copia constituta, nuntiique et litterae de bello a Parthis in provinciam Syriam inlato cotidie fere adferrentur, iter mihi faciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam arbitratus sum.
当我凭借细心与勤勉而非资源与富足将这些事务准备就绪,且几乎每天都收到关于帕提亚人入侵叙利亚属州的战争的信使和书信时,我判定自己必须途径吕考尼亚、伊绍里亚和卡帕多西亚进行行军。
erat enim magna suspicio Parthos, si ex Syria egredi atque inrumpere in meam provinciam conarentur, iter eos per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse facturos.
因为当时人们强烈怀疑,帕提亚人如果企图离开叙利亚并闯入我的属州,他们将会途径卡帕多西亚行军,因为那里最为开阔。
§15.2.2itaque cum exercitu per Cappadociae partem eam quae cum Cilicia continens est iter feci castraque ad Cybistra, quod oppidum est ad montem Taurum, locavi, ut Artuasdes, rex Armenius, quocumque animo esset, sciret non procul a suis finibus exercitum p. R. esse, et Deiotarum fidelissimum regem atque amicissimum rei p. nostrae, maxime coniunctum haberem, cuius et consilio et opibus adiuvari posset res p.
因此,我率领军队穿过卡帕多西亚与基利家相连的那部分地区,并在托鲁斯山脉旁的城镇基比斯特拉扎营,以便让亚美尼亚国王阿尔塔瓦斯德斯(无论他怀有什么样的心思)知道罗马人民的军队离他的国境不远,并使我们共和国最忠诚的国王、最亲密的朋友戴奥塔鲁斯与我保持最紧密的联系,国家的事务可以得到他的智慧和资源两方面的协助。
§15.2.3quo cum in loco castra haberem equitatumque in Ciliciam misissem, ut et meus adventus iis civitatibus, quae in ea parte essent, nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego mature quid ageretur in Syria scire possem, tempus eius tridui, quod in iis castris morabar, in magno officio et necessario mihi ponendum putavi.
当我在该地扎营并已向基利家派出骑兵时(这是为了让我到达的消息传达给该地区的各个城邦,使所有人的信心更加坚定,同时也让我能及时了解叙利亚的动向),我认为自己在该营地逗留的三天时间,应当用于履行一项对我而言重大且必要的职责。
§15.2.4Cum enim vestra auctoritas intercessisset ut ego regem Ariobarzanem Eusebem et Philorhomaeum tuerer eiusque regis salutem et incolumitatem regnumque defenderem, regi regnoque praesidio essem, adiunxissetisque saltitem eius regis populo senatuique magnae curae esse, quod nullo umquam de rege decretum esset a nostro ordine, existimavi me iudicium vestrum ad regem deferre debere eique praesidium meum et fidem et diligentiam polliceri, ut, quoniam salus ipsius, incolumitas regni mihi commendata esset a vobis, diceret si quid vellet.
因为既然您们的权威已经干预,要求我保护“虔诚者”和“罗马之友”阿里奥巴尔赞尼斯国王,捍卫该国王的安全、完好及王国,并作为国王与王国的后盾,而且您们还补充说该国王的安全是罗马人民和元老院的极大关切(我们这个阶层从未对任何国王做出过这样的决议),我认为我应当将您们的决定转达给国王,并向他承诺我的保护、忠诚与勤勉,以便在您们将他个人的安全和王国的完好托付给我之后,他如果有什么要求可以提出来。
§15.2.5quae cum essem in consilio meo cum rege locutus, initio ille orationis suae vobis maximas, ut debuit, deinde etiam mihi gratias egit, quod ei permagnum et perhonorificum videbatur senatui p. q. R. tantae curae esse salutem suam meque tantam diligentiam adhibere ut et mea fides et commendationis vestrae auctoritas perspici posset.
当我在我的咨询会议上与国王谈及这些事情时,他在演讲的开始,首先理所当然地向您们致以最深切的谢意,接着也向我致谢,因为在他看来,元老院和罗马人民如此关切他的安全,而我付出了如此巨大的努力,使我的忠诚以及您们托付的权威得以彰显,这令他感到极其重大且极其荣幸。
atque ille primo, quod mihi maximae laetitiae fuit, ita mecum locutus est, ut nullas insidias neque vitae suae neque regno diceret se aut intellegere fieri aut etiam suspicari.
而且起初——这让我感到极大的欣慰——他与我谈话时表示,无论是对他的生命还是对他的王国,他既没有察觉到任何阴谋正在进行,甚至也没有任何怀疑。
Cum ego ei gratulatus essem idque me gaudere dixissem et tamen adulescentem essem cohortatus ut recordaretur casum illum interitus paterni et vigilanter se tueretur atque admonitu senatus consuleret saluti suae, tum a me discessit in oppidum Cybistra.
当我向他表示祝贺并说我为此感到高兴,但同时仍然勉励这个年轻人记住他父亲惨遭杀害的那场灾难,保持警惕保护自己,并遵照元老院的劝告为自己的安全做打算时,随后他便离开我前往基比斯特拉镇。

词汇与语法注释

  1. 15.2.1iter eos — 不定式句的动作主体宾格。虽然 `Parthos` 是不定式 `esse facturos` 的实际主语,但由于中间插入了条件从句 `si ex Syria... conarentur` 导致主语距离较远,因此冗余地插入了代词 `eos` 以重新提起主语。
  2. 15.2.2quocumque animo esset — 由 `quocumque` 引导的让步关系从句,动词 `esset` 使用虚拟式(未完成过去时)。`animo` 是性质夺格,意为“无论他怀有怎样的意图/态度”。
  3. 15.2.4quod nullo umquam de rege decretum esset — 使用虚拟式 `decretum esset` 是因为该关系从句表示主观原因、处于间接引语中(虚拟式从属),或者是特征关系从句(“那种从未对任何国王做出过的决议”)。`quod` 的先行词是前面提到的整个事件。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §15.2.1-15.2.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:15.2.1-15.2.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。