§15.18.1longior epistula fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, cum iam iretur ad te; longior autem flu/aron aliquem habuisset nam spouda/zein sine periculo vix possumus.
如果不是在正要前往你那里的那个时刻向我索要信件,这封信本可以更长一些;而一封更长的信则会包含一些废话,因为我们几乎无法在没有危险的情况下谈论严肃的事情。
'ridere igitur,' inquies 'possumus?' non me hercule facillime; verum tamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus.
“那么,我们能笑吗? ”你会问。 誓非易事;但无论如何,除了它,我们没有其他办法可以从痛苦中解脱出来。
'Ubi igitur,' inquies, 'philosophia?' tua quidem in culina, mea molesta est; pudet enim servire; itaque facio me alias res agere, ne convicium Platonis audiam.
“那么,哲学在哪里? ”你会问。 你的确实在厨房里,我的则成了累赘;因为以身为奴是令人羞耻的;因此,我假装自己在做别的事情,以免听到柏拉图的斥责。
§15.18.2de Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi.
关于西班牙,至今仍无确切消息,完全没有新进展。
te abesse mea causa moleste fero, tua gaudeo.
为了我的缘故,我对你的缺席感到难过,但为了你的缘故,我感到高兴。
sed flagitat tabellarius.
但是信使在催促了。
valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis.
因此,愿你安好,并像你从小时候所做的那样,继续爱我。