§15.17.1praeposteros habes tabellarios; etsi me quidem non offendunt; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me veniunt, nullas adferunt.
你的信使真是本末倒置;虽然他们倒不至于冒犯我,但是,当他们离开我时,便极力索要信件,而当他们来到我这里时,却一封信也不带来。
atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spati ad scribendum darent; sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt.
而且,如果他们能给我留出一点写信的时间,那这件事本身也会做得更方便些;但他们戴着旅行帽来,还说同伴们正在城门口等着。
ergo ignosces; alteras iam habebis has brevis; sed exspecta pa/nta peri\ pa/ntwn.
因此请原谅;你现在收到的又是这样一封短聊;但是,请期待“关于一切的一切”。
etsi quid ego me tibi purgo, Cum tui ad me inanes veniant, ad te cum epistulis revertantur?
不过,我为什么要向你表白歉意呢? 既然你的人空手来到我这里,却带着信件回到你那里去?
§15.17.2nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam patrem mortuum habebamus; alii a latronibus, alii cruditate dicebant; populus non curabat, combustum enim esse constabat.
我们在这里,不过为了给你写点什么,得知了老P. 苏拉去世的消息;有人说是死于强盗之手,有人说是死于消化不良;民众并不关心,因为他已被火葬是既成事实。
hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo; quamquam pro/swpon po/lews amisimus.
凭着你的智慧,你会泰然处之的;虽然我们失去了一个“城市的脸面”。
Caesarem putabant moleste laturum verentem ne hasta refrixisset; Mindius macellarius et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse.
人们认为恺萨会感到难过,担心拍卖的标枪会冷清下来;肉铺老板民迪乌斯和颜料商阿提乌斯倒是非常高兴,因为他们少了一个竞争对手。
§15.17.3de Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna; rumores tristiores sed a)de/spotoi.
关于西班牙没有新消息,但人们的期待非常高;传闻有些令人沮丧,但来源不明。
Pansa noster paludatus a. d. iii K. Ian. profectus est, ut quivis intellegere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, to\ kalo\n di' au(to\ ai(reto\n esse; nam quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est.
我们的潘萨于十二月三十日身披将领斗篷出发了,好让任何人都能明白你最近开始怀疑的那件事,即“美因其自身而值得选择”;因为他使许多人解脱了痛苦,并在这些灾难中展现了人性,所以好人们以令人惊叹的好意伴随着他远行。
§15.17.4tu quod adhuc Brundisi moratus es valde probo et gaudeo et me hercule puto te sapienter facturum, si a)keno/spoudos fueris; nobis quidem qui te amamus erit gratum.
对于你至今还留在布隆迪西乌姆,我非常赞许和高兴,而且发誓,如果你能不盲目热衷,我认为你将做得很明智;对我们这些爱你的人来说,这确实是令人高兴的。
et amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris.
还有,拜托你,此后当你往家里寄信时,请记住我。
ego numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar.
只要我知道,我绝不会允许任何人不带上我的信就去你那里。
vale.
保重。