Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §15.13.1-15.13.3

向保卢斯恳请促成表彰决议并避免任期延长

第 382 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向保卢斯表达了因自己身处异地而无法在保卢斯担任执政官期间在罗马效力的遗憾,并基于两人深厚的交情,恳请保卢斯尽快促成一项体面的元老院决议以表彰其功绩,同时务必避免其属州任期被延长。

§15.13.1maxime mihi fuit optatum Romae esse tecum multas ob causas sed praecipue ut et in petendo et in gerendo consulatu meum tibi debitum studium perspicere posses.
因许多原因而在罗马与你同在,这曾是我最大的心愿,但特别是为了使你在谋求和履行执政官职时,都能看清我对你应尽的热忱。
ac petitionis quidem tuae ratio mihi semper fuit explorata, sed tamen navare operam volebam; in consulatu vero cupio equidem te minus habere negoti, sed moleste fero me consulem tuum studium adulescentis perspexisse, te meum, cum id aetatis sim, perspicere non posse.
事实上,你的竞选态势对我而言一直是非常明晰的,但我仍然希望能为你尽一份力;但在你的执政官任期内,我确实希望你的烦扰能少一些;然而令我深感遗憾的是,当年我当政时曾看清你身为青年时的热忱,而你现在——在我处于如此年岁之时——却无法看清我的热忱。
§15.13.2sed ita fato nescio quo contigisse arbitror ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem.
但我认为这似乎是由于某种不知名的命运所致:使你总是有机会来荣耀我,而我除了报恩的意愿之外,别无他物。
ornasti consulatum, ornasti reditum meum.
你曾荣耀了我的执政官任期,也荣耀了我的归国。
incidit meum tempus rerum gerendarum in ipsum consulatum tuum.
而我建功立业的时机,恰好落在了你的执政官任期内。
itaque cum et tua summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magnaque existimatio postulare videatur ut a te plurimis verbis contendam ac petam ut quam honorificentissimum senatus consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo vehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse videar aut te oblitum putem.
因此,既然你极高的地位与威严,以及我自身重大的荣誉与名望,似乎都在要求我用极冗长的言辞向你请求并企盼,务必使元老院就我的功绩通过一项尽可能体面的决议,我却不敢过于极力向你恳求,以免我自己显得忘记了你对我一贯的友好,或者让我显得以为你已经忘记了它。
§15.13.3qua re, ut te velle arbitror, ita faciam atque ab eo, quem omnes gentes sciunt de me optime meritum, breviter petam.
因此,正如我所认为你所希望的那样,我将照办,并向这位万民皆知对我恩德最深的人提出简短的请求。
si alii consules essent, ad te potissimum, Paulle, mitterem ut eos mihi quam amicissimos redderes; nunc cum tua summa potestas summaque auctoritas notaque omnibus nostra necessitudo sit, vehementer te rogo ut et quam honorificentissime cures decernendum de meis rebus gestis et quam celerrime.
若是别人担任执政官,保卢斯啊,我最该派人去找你,让你使他们对我尽可能友好;现在,既然你拥有最高的权力与威信,且我们之间众所周知的亲密关系摆在那里,我极其恳切地请求你,既要促成以尽可能体面的方式就我的功绩做出决议,又要尽可能迅速地办成此事。
dignas res esse honore et gratulatione cognosces ex iis litteris, quas ad te et conlegam et senatum publice misi.
你将从我公开寄给你、你的同僚以及元老院的信件中了解到,我的功绩确实配得上荣誉与感谢。
omniumque mearum reliquarum rerum maximeque existimationis meae procurationem susceptam velim. habeas, in primisque tibi curae sit, quod abs te superioribus quoque litteris petivi, ne mihi tempus prorogetur.
我也希望你将我其余一切事务——尤其是我的名望——的看顾,作为你已承担的责任而放在心上,而且特别要留心的是(正如我在此前的信中也曾请求你的那样),不要延长我的任期。
cupio te consulem videre omniaque quae spero cum absens tum etiam praesens te consule adsequi
我切望能亲眼见到你当政,并在你担任执政官期间,无论我身处异地还是就在现场,都能实现我所期盼的一切。

词汇与语法注释

  1. §15.13.1me consulem tuum studium adulescentis — me consulem 是不定式从句的主格对格与表语对格,意为“当我担任执政官时”。在 tuum studium adulescentis 中,单数属格名词 adulescentis(“身为青年的”)与物主形容词 tuum(“你的”,指代“你”)所暗示的对象形成同格,意为“你身为青年时的热忱”。这与后半句的 te meum, cum id aetatis sim... 形成完美的对称与对比。
  2. §15.13.3procurationem susceptam velim habeas — velim habeas 是一种委婉的请求表达,在虚拟式现在时 velim 之后省略了连接词 ut 紧接虚拟式现在时 habeas。过去分词 susceptam(“已承担的”)修饰名词 procurationem,强调作者希望对方将对其事务的看顾视作“已经承担下来”的状态。
  3. §15.13.3cum absens tum etiam praesens — absens 与 praesens 是主格形容词,与主句动词 cupio 的主语(西塞罗本人)一致,充当不定式 adsequi 的逻辑主语。由于不定式的逻辑主语与主句主语一致,因此这里采用主格而非对格。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §15.13.1-15.13.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:15.13.1-15.13.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。