§14.18.1considerandum vobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto quid faciatis, Romaene sitis an mecum an aliquo tuto loco; id non solum meum consilium est sed etiam vestrum.
我最亲爱的灵魂,我认为你们必须一次又一次地、勤勉地考虑你们该怎么做——是留在罗马,还是和我在一起,或者在某个安全的地方;这不仅是我的决定,也是你们自己的决定。
mihi veniunt in mentem haec, Romae vos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem posse nobis adiumento esse, si quae vis aut si quae rapinae fieri coeperint.
我想到以下几点:通过多拉贝拉,你们可以安全地留在罗马,而且如果开始发生任何暴力或掠夺,这件事对我们来说会是一个帮助。
sed rursus illud me movet, quod video omnis bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum habere.
但另一方面,看到所有正人君子都离开了罗马,并带着他们的家眷,这又使我感到动摇。
haec autem regio, in qua ego sum, nostrorum est cum oppidorum tum etiam praediorum, ut et multum esse mecum et, cum abieritis, commode et in nostris esse possitis.
而我所在的这个地区,既有我们的城镇,也有我们的庄园,因此你们可以有很多时间陪伴我,并且在你们离开时,也可以舒适地住在我们的领地上。
§14.18.2mihi plane non satis constat adhuc utrum sit melius.
目前哪种选择更好,对我来说还完全没有定论。
vos videte quid aliae faciant isto loco feminae et ne, cum velitis, exire non liceat.
你们要看看其他处于你们那种境境的女性在做什么,并注意不要在你们想要离开时,却不被允许。
id velim, diligenter etiam atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis.
我希望你们自己并与朋友们一起,一次又一次地、勤勉地考虑这件事。
domus ut propugnacula et praesidium habeat Philotimo dicetis; et velim tabellarios instituatis certos, ut cotidie aliquas a vobis litteras accipiam; maxime autem date operam ut valeatis, si nos vultis valere.
请告诉菲洛蒂穆斯,让家里备好防卫和守卫;我希望你们能安排可靠的信使,以便我每天都能收到你们写来的一些信;最重要的是,如果你们希望我们健康,请务必保重身体。
viiii K. Formiis.
一月二十四日,于福尔米埃。