Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §14.4.1-14.4.6

流亡途中的悲痛与托付泰伦提娅照顾家眷

第 362 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗回顾了他在布伦迪西乌姆的逗留,向庇护他的朋友表达了谢意,并在流亡途中写信诉说了深切的悲痛,同时为家人和奴隶的未来及健康做出了焦虑的安排。

§14.4.1ego minus saepe do ad vos litteras quam possum, propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera, tum vero, cum aut scribo ad vos aut vestras lego, conficior lacrimis sic ut ferre non possim.
我给你们写信的次数,比我能做到的要少,因为,虽然对我来说所有时刻都是痛苦的,但确实,每当我给你们写信或读你们的信时,我都如此被泪水击垮,以至于无法承受。
quod utinam minus vitae cupidi fuissemus! certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus.
哎,但愿我们过去不那么留恋生命! 那样的话,我们在生活中肯定不会看到什么不幸,或者不会看到太多。
quod si nos ad aliquam alicuius commodi aliquando reciperandi spem fortuna reservavit, minus est erratum a nobis; si haec mala fixa sunt, ego vero te quam primum, mea vita, cupio videre et in tuo complexu emori, quoniam neque dii, quos tu castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper servivi, nobis gratiam rettulerunt.
但如果命运把我们留下来,是为了让我们有朝一日重新获得某种好处的某种希望,那么我们的错误还不算太大;如果这些不幸是无法改变的,我的生命啊,我确实渴望尽早见到你,死在你的怀抱里,因为无论是你极其虔诚地供奉的神明,还是我一直服务的人类,都没有向我们报恩。
§14.4.2nos Brundisi apud M. Laenium Flaccum dies xiii fuimus, virum optimum, qui periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglexit neque legis improbissimae poena deductus est quo minus hospiti et amicitiae ius officiumque praestaret.
我们在布伦迪西乌姆的马尔库斯·莱尼乌斯·弗拉克斯家里住了十三天,他是一位极好的人,为了我的安全,他不顾自己的财产和生命危险,也没有被那条极不公正的法律的惩罚所吓倒,以至于不向我履行款待和友谊的权利与义务。
huic utinam aliquando gratiam referre possimus! habebimus quidem semper.
愿我们有朝一日能向他报恩! 我们确实将永远心怀感激。
§14.4.3Brundisio profecti sumus a. d. ii K. Mai. ; per Macedoniam Cyzicum petebamus.
我们于四月三十日从布伦迪西乌姆出发;正穿过马其顿前往基齐库斯。
O me perditum, o adflictum! quid nunc rogem te ut venias, mulierem aegram et corpore et animo confectam? non rogem? sine te igitur sim? opinor, sic agam: si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes ad me fac venias.
噢,我这破产而遭难的人啊! 我现在怎能要求你来呢,你是一个身体和精神都极度疲惫的病弱女子? 我不求你来吗? 那我就这样没有你吗? 我想,我该这样做:如果还有我们归还的希望,你就去巩固它,并予以协助;但如果正如我所担心的,一切都已结束,那就请你想尽一切办法到我这里来。
unum hoc scito: si te habebo, non mihi videbor plane perisse.
请记住这一件事:如果我有你相伴,我就不会觉得自己完全毁灭了。
sed quid Tulliola mea fiet? iam id vos videte; mihi deest consilium.
但是我的小图利娅会怎么样呢? 现在这件事由你们来考虑吧;我已无计可施。
sed certe, quoquo modo se res habebit, illius misellae et matrimonio et famae serviendum est.
但确实,无论情况如何,我们都必须为那个可怜女孩的婚姻和名声尽力。
quid? Cicero meus quid aget? iste vero sit in sinu semper et complexu meo.
还有,我的西塞罗该怎么办呢? 愿他确实永远留在我的怀抱和拥抱之中。
non queo plura iam scribere; impedit maeror.
我现在写不下去了;悲伤阻碍了我。
tu quid egeris nescio; utrum aliquid teneas an, quod metuo, plane sis spoliata.
你做了什么我不知道;你是还保留着什么,还是正如我所担心的,已经被彻底洗劫一空。
Pisonem, §14.4.4ut scribis, spero fore semper nostrum.
至于皮索,正如你所写的,我希望他会永远属于我们。
de familia liberata nihil est quod te moveat.
关于释放奴隶的事,没有什么值得你担心的。
primum tuis ita promissum est,. te facturam esse, ut quisque esset meritus; est autem in 10 officio adhuc Orpheus, praeterea magno opere nemo; ceterorum servorum ea causa est ut, si res a nobis abisset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent; sin ad nos pertinerent, servirent praeterquam oppido pauci.
首先,对你自己的奴隶,我是这样承诺的:你会根据每个人的功劳来对待他们;不过,目前只有奥菲乌斯在履行职责,此外没有谁表现得特别突出;至于其他奴隶,情况是这样的:如果我们的财产被没收,只要他们能维持这种身份,他们就成为我们的获释奴隶;但如果他们仍属于我们,除了极少数人外,他们将继续做奴隶。
sed haec minora sunt.
但这些都是小事。
§14.4.5tu quod me hortaris ut animo sim magno et spem habeam reciperandae salutis, id velim sit eius modi ut recte sperare possimus.
至于你鼓励我保持坚强、抱有恢复安全的希望,我希望情况确实能够让我们有理由抱有希望。
nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? quis ad me perferet? quas ego exspectassem Brundisi, si esset licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt.
如今可怜的我,什么时候才能收到你的信呢? 谁会给我送来? 我本来会在布伦迪西乌姆等那些信的,要是船员们允许的话,但他们不想错过好天气。
quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes honestissime.
至于其余的事,我的泰伦提娅,请尽可能体面地支撑下去。
viximus, floruimus; non vitium nostrum sed virtus nostra nos adflixit; peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus.
我们活过,我们繁荣过;折磨我们的不是我们的过错,而是我们的德行;我们没有任何过错,除了我们没有在失去尊荣的同时一同失去生命。
sed si hoc fuit liberis nostris gratius nos vivere, cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus.
但如果为了我们的孩子们,我们活着是更好的,那么其余的事,虽然难以忍受,我们也忍受吧。
atque ego, qui te confirmo, ipse me non possum.
而我,这个在安慰你的人,自己却无法安慰自己。
§14.4.6Clodium Philhetaerum, quod valetudine oculorum impediebatur, hominem fidelem, remisi.
克洛狄乌斯·菲莱泰鲁斯是一个忠实的人,因为他受到眼疾的困扰,我已派他回去。
Sallustius officio vincit omnis.
萨卢斯提乌斯在尽职尽责上超过了所有人。
Pescennius est perbenevolus nobis; quem semper spero tui fore observantem.
佩斯肯尼乌斯对我们非常友好;我希望他会永远对你体贴关怀。
Sicca dixerat se mecum fore sed Brundisio discessit.
西卡曾说过他会和我在一起,但他从布伦迪西乌姆离开了。
cura, quod potes, ut valeas et sic existimes, me vehementius tua miseria quam mea commoveri.
尽你所能保重身体,并请这样认为:我因你的痛苦而受到的触动,远比因我自己的痛苦受到的触动更为剧烈。
mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, valete.
我的泰伦提娅,最忠诚、最优秀的妻子,我最亲爱的小女儿,以及我们剩下的希望西塞罗,祝你们安好。
Pr. K. Mai. Brundisio.
四月三十日,写于布伦迪西乌姆。

词汇与语法注释

  1. 14.4.1quod utinam minus vitae cupidi fuissemus — quod 是连接前文的过渡性关系代词(“关于此”或“但是”)。utinam 与虚拟式过去完成时 fuissemus 连用,表示过去未能实现的愿望(“但愿我们过去曾……”)。
  2. 14.4.2neque legis improbissimae poena deductus est quo minus hospiti et amicitiae ius officiumque praestaret — deductus est 起到阻止或劝阻动词的作用,后面接表示防碍、阻止的连词 quo minus(或 quominus)以及虚拟式(praestaret)。译为“他没有被劝阻而不履行……”。
  3. 14.4.3quid Tulliola mea fiet — 动词 fio(成为)的将来时 fiet 与疑问代词 quid 连用,并支配夺格(Tulliola mea),这是一种用来询问某人命运或前途的习惯表达,意为“……将会怎么样”。
  4. 14.4.3illius misellae et matrimonio et famae serviendum est — 不及物动词 servire(支配与格)的动形容词中性单数主格(serviendum est)构成的无人称被动句,表示义务或必要性(“必须为……尽力”)。动作的对象由与格 matrimonio et famae 表示,而 illius misellae 是修饰它们的属格。
  5. 14.4.5quas ego exspectassem Brundisi, si esset licitum per nautas — 由虚拟式过去完成时 exspectassem(主句)和 esset licitum(条件句)构成的过去虚拟条件句(与过去事实相反的假设)。意为“如果船员们允许的话,我本来会在……等的”。Brundisi 是地名 Brundisium 的方位格。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §14.4.1-14.4.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:14.4.1-14.4.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。