§14.3.1accepi ab Aristocrito tris epistulas, quas ego lacrimis prope delevi; conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque; ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est.
我从阿里斯托克里托斯那里收到了三封信,几乎用眼泪把它们浸湿得无法辨认;因为我被悲痛所折磨,我的泰伦提娅,我自己的痛苦并不比你和你们大家的痛苦更折磨我;但在这一点上,我比已经极为痛苦的你还要更加痛苦:因为这场灾难本身是我们两人共同承受的,但过错却完全在我自己。
meum fuit officium vel legatione vitare periculum vel diligentia et copiis resistere vel cadere fortiter.
我本有责任要么通过担任使者来避开危险,要么以勤勉和资源进行抵抗,要么勇敢地倒下。
hoc miserius, turpius, indignius nobis nihil fuit.
对我们来说,没有比这更痛苦、更可耻、更不相称的事了。
§14.3.2qua re cum dolore conficior tum etiam pudore; pudet enim me uxori meae optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse.
因此,我不仅被痛苦所折磨,而且也为羞愧所折磨;因为我感到羞愧,我没有向我最优秀的妻子和最可爱的孩子们展现出勇气和勤勉。
nam mi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester et maeror et infirmitas valetudinis tuae, spes autem salutis pertenuis ostenditur.
因为你们的哀伤、悲痛以及你虚弱的身体,日夜浮现在我眼前,然而得救的希望却显得微乎其微。
inimici sunt multi, invidi paene omnes; eicere nos magnum fuit, excludere facile est.
敌人很多,嫉妒的人几乎是全部;将我们驱逐是一件大事,但将我们拒之门外却很容易。
sed tamen quam diu vos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse videantur.
然而,只要你们还抱有希望,我就不会放弃,免得一切似乎都是因为我的过错而崩溃。
§14.3.3ut tuto sim, quod laboras, id mihi nunc facillimum est, a quem etiam inimici volunt vivere in tantis miseriis; ego tamen faciam quae praecipis.
至于我能处于安全之中——这是你所操心的——这对我来说现在是最容易的,因为甚至连敌人也希望我在如此巨大的痛苦中活下去;然而我仍会照你的吩咐去做。
amicis quibus voluisti egi gratias et eas litteras Dexippo dedi meque de eorum officio scripsi a te certiorem esse factum.
我已经向你所希望的那些朋友致以谢意,并将这些信交给了德克西普斯,并写信说明我是通过你得知他们的热诚的。
Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos et officio et ego perspicio et omnes praedicant.
我们的皮索对我们怀有惊人的热忱和关怀,这不仅是我自己看得清楚,所有人也都这么说。
di faxint ut tali genero mihi praesenti tecum simul et cum liberis nostris frui liceat! nunc spes reliqua est in novis tr.
愿神明保佑,让我能亲自与你以及我们的孩子们一起,享有这样一位女婿!
pl. et in primis quidem diebus; nam si inveterarit, actum est.
现在剩下的希望就在于新任的平民护民官,而且确实是在最初的几天里;因为如果拖延下去,一切就都完了。
§14.3.4ea re ad te statim Aristocritum misi ut ad me continuo initia rerum et rationem totius negoti posses scribere; etsi Dexippo quoque ita imperavi, statim ut recurreret, et ad fratrem misi ut crebro tabellarios mitteret.
因此,我立刻派阿里斯托克里托斯去你那里,以便你能立即写信告诉我事情的开端和整个事务的进展;尽管我也同样命令了德克西普斯让他立即返回,并且派人去我弟弟那里让他频繁派遣邮差。
nam ego eo nomine sum Dyrrhachi hoc tempore, ut quam celerrime quid agatur audiam, et sum tuto; civitas enim haec semper a me defensa est.
因为我此时在狄拉基乌姆,正是为了能尽快听到正在发生的事情,而且我在这里很安全;因为这个城邦一直受到我的保护。
Cum inimici nostri venire dicentur, tum in Epirum ibo.
当听说我们的敌人要来时,那时我就会去伊庇鲁斯。
§14.3.5quod scribis te, si velim, ad me venturam, ego vero, cum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te istic esse volo.
至于你写道,如果我愿意,你就会到我这里来,但我知道那份重担的很大一部分是由你承担的,所以我希望你留在那里。
si perficitis quod agitis, me ad vos venire oportet; sin autem sed nihil opus est reliqua scribere.
如果你们完成了你们正在做的事,我就应当去你们那里;但如果相反——不过没必要写下其余的事了。
ex primis aut summum secundis litteris tuis constituere poterimus quid nobis faciendum sit tu modo ad me velim omnia diligentissime perscribas;
从你的第一封或最多第二封信中,我们将能够决定我们必须做什么。
etsi magis iam rem quam litteras debeo exspectare.
我只希望你把一切都极仔细地写信告诉我;尽管我现在应该期待事情的进展,而不是信件。
cura ut valeas et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil esse nec umquam fuisse.
保重身体,并请你确信,对我来说没有任何东西比你更珍贵,以前也从未有过。
vale, mea Terentia; quam ego videre videor itaque debilitor lacrimis.
再见,我的泰伦提娅;我仿佛看见了你,因此被泪水夺去了力气。
vale.
再见。
Pr. K. Dec.
十一月三十日。