Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §14.2.1-14.2.4

哀叹泰伦提娅的苦难与关切其健康

第 360 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗致信妻子泰伦提娅,对她在罗马遭受折磨、财产被夺的悲惨处境表达深切痛苦,并恳求她务必保重身体、频繁与他来信。

§14.2.1noli putare me ad quemquam longiores epistulas scribere, nisi si quis ad me plura scripsit, cui puto rescribi oportere; nec enim habeo quid scribam nec hoc tempore quicquam difficilius facio; ad te vero et ad nostram Tulliolam non queo sine plurimis lacrimis scribere; vos enim video esse miserrimas, quas ego beatissimas semper esse volui, idque praestare debui et, nisi tam timidi fuissemus, praestitissem.
请不要以为我给任何人写信都会写得很长,除非有人给我写了较多的内容,而我认为应当予以回复;因为我既没有什么可写的,在这个时候做任何事也都不比写信更困难了;然而,写信给你和我们的小图利娅,我却无法不流下极多的泪水;因为我看到你们处于极度的痛苦之中,而我曾一直希望你们是最幸福的,我也本该保证这一点,并且,如果我们不曾如此胆怯,我本已经保证了。
Pisonem nostrum merito eius amo plurimum.
我们的皮索,因其功绩,我极爱戴他。
§14.2.2Eum, ut potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui.
我已尽我所能,写信勉励他,并如我所应当做的那样,向他致以谢意。
in novis tr. pl. intellego spem te habere.
我理解你对新任的平民护民官抱有希望。
id erit firmum, si Pompei voluntas erit; sed Crassum tamen metuo.
如果有庞培的善意在,那将会是可靠的;但我仍然担心克拉苏。
A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime video nec miror, sed maereo casum eius modi ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleventur.
的确,我看到一切都被你极为勇敢、极富爱意地操办着,对此我并不感到惊奇,但我深切哀悼这样的一种境遇:我的痛苦竟要靠你如此巨大的痛苦来减轻。
nam ad me P. Valerius, homo officiosus, scripsit, id quod ego maximo cum fletu legi, quem ad modum a Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses.
因为热心的普布里乌斯·瓦莱里乌斯写信告诉了我——我是含着极大的泪水读完此信的——你是如何被从维斯塔神殿带往瓦莱里乌斯记录台的。
hem, mea lux, meum desiderium, unde omnes opem petere solebant! te nunc, mea Terentia, sic vexari, sic iacere in lacrimis et sordibus, idque fieri mea culpa, qui ceteros servavi, ut nos periremus!
唉,我的光芒,我的渴望,曾经所有人常向你寻求帮助! 我的泰伦提娅,你现在竟如此受尽折磨,如此在泪水与悲哀中倒下,而这竟是因为我的过错——我救了其他人,却让我们自己走向灭亡!
§14.2.3quod de domo scribis, hoc est de area, ego vero tum denique mihi videbor restitutus, si illa nobis erit restituta.
至于你关于房屋——也就是地皮——所写的事,若它能归还给我们,我到那时才会觉得我自己真正复权了。
verum haec non sunt in nostra manu; illud doleo, quae impensa facienda est, in eius partem te miseram et despoliatam venire.
但这些事并不在我们的掌控之中;我为此感到痛苦:在必须支付的这笔开支中,可怜又被剥夺了一切的你,竟要分担其中的一部分。
quod si conficitur negotium, omnia consequemur; sin eadem nos fortuna premet, etiamne reliquias tuas misera proicies? obsecro te, mea vita, quod ad sumptum attinet, sine alios, qui possunt si modo volunt, sustinere et valetudinem istam infirmam, si me amas, noli vexare.
但如果事情办成了,我们将会获得一切;但若同样的厄运继续压迫我们,可怜的你难道连你仅剩的财产也要扔掉吗? 我求求你,我的生命,至于开支,让其他人去承担吧——只要他们愿意,他们是能做到的——如果你爱我,请不要折磨你那虚弱的身子。
nam mihi ante oculos dies noctesque versaris; omnis labores te excipere video; timeo ut sustineas.
因为你日夜都浮现在我眼前;我看到你承担了一切辛劳;我担心你无法支撑下去。
sed video in te esse omnia.
但我明白,一切都取决于你。
qua re, ut id quod speras et quod agis consequamur, servi valetudini.
因此,为了让我们能够达成你所希冀、所致力的目标,请保重身体。
§14.2.4ego ad quos scribam nescio, nisi ad eos qui ad me scribunt, aut ad eos de quibus ad me vos aliquid scribitis.
我不知道该给谁写信,除非是写给那些给我写信的人,或者是你们写信向我提及的那些人。
longius, quoniam ita vobis placet, non discedam; sed velim quam saepissime litteras mittatis, praesertim si quid est firmius quod speremus.
我不会再往更远的地方去了,既然你们希望如此;但我希望你们尽可能频繁地给我送信,特别是如果有任何更切实的、让我们抱有希望的事。
valete, mea desideria, valete.
再见,我的宝贝们,再见。
D. a. d. iii Non. Oct. Thessalonica.
十月五日寄自塞萨洛尼卡。

词汇与语法注释

  1. 14.2.1nisi si — nisi si 表示“除非……”或“除……情况之外”,用于引入限制性的例外条件。此处指“除非有人写给我较多的内容,而我认为应当予以回复”。
  2. 14.2.1nisi tam timidi fuissemus, praestitissem — 这是一个虚拟语气过去完成时的与过去事实相反的条件句。条件从句 fuissemus(若我们……)使用了一人称复数(即指代西塞罗本人或其阵营的“作者复数”),而主句 praestitissem(我本可以保证)则回到了第一人称单数。
  3. 14.2.2a Vestae — 介词 a 后面直接接属格 Vestae 的省略表达,省略了 aede 或 templo(神殿),意为“从维斯塔神殿”。这暗示泰伦提娅被从维斯塔贞女的庇护所(神殿)中带走。
  4. 14.2.2te nunc, mea Terentia, sic vexari, sic iacere in lacrimis et sordibus, idque fieri mea culpa — 这是一个表示感叹的“对格+不定式”结构(感叹不定式),在没有主语动词的情况下,强烈地抒发痛苦和愤慨之情:“我的泰伦提娅啊,你现在竟如此受尽折磨,如此在泪水与悲哀中倒下,而这竟是因为我的过错!”。
  5. 14.2.3timeo ut sustineas — 处于表示恐惧的动词(如 timeo)之后的 ut 从句表示否定的担忧,意为“唯恐……不/担心……无法做到”。因此 timeo ut sustineas 意为“我担心你无法承受(这些劳苦)”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §14.2.1-14.2.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:14.2.1-14.2.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。