§14.1.1et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defetigari.
许多人的来信和所有人的谈论都向我传达,你那令人难以置信的美德和勇气,以及你既没有因精神也未因身体的劳苦而精疲力竭。
me miserum! te ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus! nam quid ego de Cicerone dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit.
可怜的我啊! 有着那般美德、忠诚、正直和仁慈的你,竟因我的缘故而陷入如此巨大的困苦之中,而我们的小图利娅,竟从曾给她带来如此巨大快乐的父亲那里,现在承受着如此巨大的悲哀! 至于小西塞罗,我又该说什么呢? 他刚一懂事,就经历了最痛苦的悲伤和不幸。
quae si, tu ut scribis, 'fato facta' putarem, ferrem paulo facilius; sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam qui invidebant, eos non sequebar qui petebant.
如果我像你所写的那样,认为这些是“命运使然”,我还会稍微容易承受一些;但这一切都是因我的过错而造成的,我曾以为自己被那些嫉妒我的人所爱,却不曾追随那些寻求我支持的人。
§14.1.2quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos, tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi viveremus.
但如果我们采纳了自己的建议,并且那些愚蠢或邪恶的朋友的话语对我们没有产生如此巨大的影响,我们现在定会过得极其幸福。
nunc quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam ne mea valetudo tuo labori desit.
现在,既然朋友们让我们抱有希望,我定会尽力不让我的健康状况拖累你的劳苦。
res quanta sit intellego quantoque fuerit facilius manere domi quam redire; sed tamen si omnis tr. pl. habemus, si Lentulum tam studiosum quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum.
我知道事情有多么重大,也知道留在国内要比返回容易得多;但即便如此,如果我们争取到了所有的平民护民官,如果伦图卢斯如他所表现的那样热心,如果确实还有庞培和恺撒的支持,我们就不该绝望。
§14.1.3de familia quo modo placuisse scribis amicis faciemus.
关于家奴,我们将按照你所写的、朋友们赞同的方式去办。
de loco nunc quidem iam abiit pestilentia, sed quam diu fuit me non attigit.
关于地方,现在瘟疫确实已经过去了,但只要它存在时,就没有波及到我。
Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet.
极其热心的普兰基乌斯希望我和他在一起,至今仍挽留我。
ego volebam loco magis deserto esse in Epiro, quo neque Piso veniret nec milites, sed adhuc Plancius me retinet; sperat posse fieri ut mecum in Italiam decedat.
我本想在伊庇鲁斯一个更为荒凉的地方,那里既没有皮索也不会有士兵前来,但普兰基乌斯至今仍在挽留我;他希望有可能与我一同回到意大利。
quem ego diem si videro et si in vestrum complexum venero ac si et vos et me ipsum reciperaro, satis magnum mihi fructum videbor percepisse et vestrae pietatis et meae.
如果我能看到那一天,能投入你们的怀抱,并且重新找回你们和我自己,我将觉得已经收获了你们和我的忠诚的足够巨大的回报。
§14.1.4Pisonis humanitas, virtus, amor in omnis nos tantus est, ut nihil supra possit.
皮索对我们所有人的仁慈、美德和爱是如此巨大,以至于无以复加。
utinam ea res ei voluptati sit! gloriae quidem video fore.
愿这能带给他快乐! 我明白这确实会成为他的荣耀。
de Quinto fratre nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tam pauci sitis, volui esse quam coniunctissimos.
关于我的弟弟昆图斯,我绝没有任何指责你的意思,但我希望你们——尤其是当你们人数如此之少时——要尽可能紧密地团结在一起。
§14.1.5quibus me voluisti agere gratias egi et me a te certiorem factum esse scripsi.
至于你希望我向其致谢的那些人,我已经致谢,并写信说明我是由你告知的。
quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te, me miserum! quid futurum est? et si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? non queo reliqua scribere;
我的泰伦提娅,关于你写信告诉我你将卖掉别墅的事,求求你告诉我,可怜的我啊! 未来将会怎样? 如果同样的厄运继续压迫我们,那可怜的孩子将会怎样?
tanta vis lacrimarum est; neque te in eundem fletum adducam; tantum scribo: si erunt in officio amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris.
我无法再写下去了,眼泪如泉涌般流出;我也不想让你一同落泪;我只写这一点:如果朋友们尽到职责,资金就不会短缺;如果他们不尽责,单凭你自己的钱是无法办成的。
per fortunas miseras nostras, vide ne puerum perditum perdamus; cui si aliquid erit ne egeat, mediocri virtute opus est et mediocri fortuna ut cetera consequatur.
看在我们悲惨的命运份上,请注意千万不要让我们毁了这已经处于困境的孩子;如果他有一些家产以至于不至于匮乏,那么他只需要温和的美德和温和的运气,就能获得其他的一切。
§14.1.6fac valeas et ad me tabellarios mittas, ut sciam quid agatur et vos quid agatis.
请务必保重身体,并向我派送信差,好让我知道正在发生什么以及你们近况如何。
mihi omnino iam brevis exspectatio est, Tulliolae et Ciceroni salutem dic.
对我而言,等待的时间现在完全已经很短了。 替我向小图利娅和小西塞罗问好。
valete.
祝好。
D. a. d. vi K. Decembr. Dyrrhachi.
十一月二十六日寄自狄拉基乌姆。
§14.1.7Dyrrhachium veni, quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae; sed si offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam.
我已来到了狄拉基乌姆,因为这里既是一个自由城市,又对我很友善,且非常邻近意大利;但如果这里的喧嚣令我感到不适,我将移往他处,并写信给你。