§13.78.1Democritus Sicyonius non solum hospes meus est sed etiam, quod non multis contigit, Graecis praesertim, valde familiaris;
西基翁的德摩克利特不仅是我的客友,而且——这是许多人、特别是希腊人难得享有的特权——还是我的极亲密的朋友。
est enim in eo summa probitas, summa virtus, summa in hospites liberalitas et observantia, meque praeter ceteros et colit et observat et diligit.
因为在他身上有着极高的正直、极高的美德、对客友极大的慷慨与敬意,且他比其他人更尊敬、重视并爱戴我。
Eum tu non modo suorum civium verum paene Achaiae principem cognosces.
你将发现,他不仅在同胞市民中,而且几乎在整个亚该亚都是首屈一指的人物。
§13.78.2huic ego tantum modo aditum ad tuam cognitionem patefacio et munio; cognitum per te ipsum, quae tua natura est, dignum tua amicitia atque hospitio iudicabis.
我只是为他开启并铺平通往你知遇的道路;一旦你亲自了解了他,以你的天性,你定会判定他配得上你的友谊与客遇。
peto igitur a te ut his litteris lectis recipias eum in tuam fidem, polliceare omnia te facturum mea causa.
因此,我恳求你,在读完这封信后,将他纳入你的保护之下,并允诺你将为我做一切事情。
de reliquo si, id quod confido fore, dignum eum tua amicitia hospitioque cognoveris, peto ut eum complectare, diligas, in tuis habeas.
今后,如果(正如我确信将会发生的那样)你发现他确实配得上你的友谊与客遇,我恳求你拥抱他、爱护他、将他视为你的亲信。
erit id mihi maiorem in modum gratum.
这将令我无比感激。
vale.
祝好。