§13.9.1quamquam tibi praesens commendavi, ut potui diligentissime, socios Bithyniae teque cum mea commendatione tum etiam tua sponte intellexi cupere ei societati quibuscumque rebus posses commodare, tamen cum ii, quorum res agitur, magni sua interesse arbitrarentur me etiam per litteras declarare tibi qua essem erga ipsos voluntate, non dubitavi haec ad te scribere.
虽然我曾当面向你尽可能详尽地推荐了比提尼亚的税收承包商,而且我也了解到,不仅由于我的推荐,也是出于你自己的意愿,你都渴望在你所能做到的任何事情上为该协会提供便利,然而,既然利益相关的那些人认为,我若能再通过信件向你表明我对他们怀有怎样的善意,这对他们将有极大的重要性,因此我毫不犹豫地给你写了这封信。
§13.9.2volo enim te existimare me, cum universo ordini publicanorum semper libentissime tribuerim idque magnis eius ordinis erga me meritis facere debuerim, tum in primis amicum esse huic Bithynicae societati, quae societas ordine ipso et hominum genere pars est maxima civitatis (constat enim ex ceteris societatibus), et casu permulti sunt in ea societate valde mihi familiares in primisque is, cuius praecipuum officium agitur hoc tempore, P. Rupilius P. f. Men. , qui est magister in ea societate.
因为我希望你认为,虽然我向来最乐意对整个税收承包商阶层表示意,而且由于该阶层对我所建立的巨大功绩,我也应当这样做,但我尤其首先是这个比提尼亚协会的朋友,该协会就其阶层本身和成员的素质而言,是国家最大的组成部分(因为它是由其余的协会共同组成的),而且碰巧该协会中有许多人与我非常亲近,尤其是那个人,其主要的职务在此时正发挥着关键作用,即普布利乌斯之子、隶属梅内尼亚选区的普布利乌斯·鲁皮利乌斯,他是该协会的主管。
§13.9.3quae cum ita sint, in maiorem modum a te peto Cn. a Pupium, qui est in operis eius societatis, omnibus tuis officiis atque omni liberalitate tueare curesque ut eius operae, quod tibi facile factu est, quam gratissimae sint sociis, remque et utilitatem sociorum (cuius rei quantam potestatem quaestor habeat non sum ignarus) per te quam maxime defensam et auctam velis.
既然如此,我加倍请求你,用你所有的关照和全部的慷慨去保护在该协会任职的格奈乌斯·普皮乌斯,并设法使他的工作——这对你而言是轻而易举的事——让会员们感到尽可能的满意,并且希望会员们的财产与利益(我并非不知道财务官在此事上拥有多么大的权力)能通过你得到最大程度的保护和增进。
id cum mihi gratissimum feceris, tum illud tibi expertus promitto et spondeo, te socios Bithyniae, si iis commodaris, memores esse et gratos cogniturum.
你若做了这件事,对我而言将是极感欣慰的,此外,我凭着经验向你保证和承诺,如果你为比提尼亚的会员们提供便利,你将会发现他们是懂得感恩和报答的。