§13.8.1Cum et mihi conscius essem quanti te facerem et tuam erga me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a te petere, quod mihi petendum esset.
由于我内心深知自己对你有多么器重,且已亲身体会过你对我的好意,因此我毫不犹豫地向你请求我所必须请求的事。
P. Sestium quanti faciam ipse optime scio, quanti autem facere debeam et tu et omnes homines sciunt.
我有多么器重普布利乌斯·塞斯提乌斯,我自己最清楚;而我应当有多么器重他,你和所有人也都明白。
is cum ex aliis te mei studiosissimum esse cognosset, petivit a me ut ad te quam accuratissime scriberem de re C. Albini senatoris, cuius ex filia natus est L. Sestius, optimus adulescens, filius P. Sesti.
他从别人那里得知你对我极为支持,便请求我尽可能详尽地给你写信,说明元老院议员盖乌斯·阿尔比尼乌斯的事情,这位议员的女儿生下了卢修斯·塞斯提乌斯——一位极优秀的青年,也是普布利乌斯·塞斯提乌斯的儿子。
hoc idcirco scripsi, ut intellegeres non solum me pro P. Sestio laborare debere, sed Sestium etiam pro Albinio.
我之所以写下这些,是为了让你明白,不仅我应当为普布利乌斯·塞斯提乌斯而尽力,塞斯提乌斯也应当为阿尔比尼乌斯而尽力。
§13.8.2res 'autem est haec: A M. Laberio C. Albinius praedia in aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare de bonis Plotianis.
事情是这样的:盖乌斯·阿尔比尼乌斯从马尔库斯·拉贝里乌斯那里接受了土地作为债务抵估资产,而拉贝里乌斯此前是从恺撒那里购买了这些属于普洛提乌斯被没收财产的土地。
ea si dicam non esse e re p. dividi, docere te videar, non rogare.
如果我说分割这些土地不符合国家利益,我似乎是在教导你,而不是在请求你。
sed tamen cum Caesar Sullanas venditiones et adsignationes ratas esse velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur quae ipse Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus esse poterit auctoritas? sed hoc quale sit tu pro tua prudentia considerabis.
然而,既然恺撒希望苏拉的售产和土地分配保持有效,以便他自己的决定被认为更加稳固,那么如果恺撒本人出售的这些土地被分割,在他的售产行为中究竟还能有什么威信呢? 但这件事究竟性质如何,你将凭着你的聪明睿智去考虑。
§13.8.3ego te plane rogo atque ita, ut maiore studio, iustiore de causa, magis ex animo rogare nihil possim, ut Albinio parcas, praedia Laberiana ne attingas.
我率直地请求你,而且我绝不可能怀着更大的热情、出于更正当的理由、更由衷地请求任何事,那就是:请放过阿尔比尼乌斯,不要触碰拉贝里乌斯的土地。
Magna me adfeceris non modo laetitia, sed etiam quodam modo gloria, si P. Sestius homini maxime necessario satis fecerit per me, ut ego illi uni plurimum debeo.
如果普布利乌斯·塞斯提乌斯通过我,向与他关系极密切的人尽了心意,——正如我欠了塞斯提乌斯个人极多恩情一样——你不仅会带给我极大的快乐,还会在某种程度上带给我荣耀。
quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
我一再极力请求你做这件事。
Maius mihi dare beneficium nullum potes; id mihi intelleges esse gratissimum.
你无法给予我比这更大的恩惠;你自会明白这对我而言是极感欣慰的。