§13.7.1Cum in Galliam proficiscens pro nostra necessitudine tuaque summa in me observantia ad me domum venisses, locutus sum tecum de agro vectigali municipi Atellani qui esset in Gallia, quantoque opere eius municipi causa laborarem tibi ostendi.
当你启程前往高卢时,因我们的亲密关系以及你对我极高的尊重而来到我家,我曾与你谈及阿泰拉自治市在高卢的租税土地,并向你表明我为该自治市付出了多大的心血。
post tuam autem profectionem is cum et maxima res municipi honestissimi mihique coniunctissimi et summum meum officium ageretur, pro tuo animo in me singulari existimavi me oportere ad te accuratius scribere, etsi non sum nescius et quae temporum ratio et quae tua potestas sit, tibique negotium datum esse a C. Caesare, non iudicium, praeclare intellego.
然而在你出发之后,由于那片土地——既关乎一个与我关系极密切且极具声望的自治市的切身利益,也关乎我的最大义务——正被处理,基于你对我非凡的好意,我认为我应当给你写一封更详尽的信,尽管我并非不知道当下的时局如何,也并非不知道你的权项,而且我非常清楚,盖乌斯·恺撒给予你的是执行的任务,而非裁判的权力。
qua re a te tantum peto, quantum et te facere posse et libenter mea causa facturum esse arbitror.
因此,我仅向你请求我认为你既能做到、又会乐意为我而做的事。
§13.7.2et primum velim existimes, quod res est, municipi fortunas omnis in isto vectigali consistere, his autem temporibus hoc municipium maximis oneribus pressum summis adfectum esse difficultatibus.
首先,我希望你认为(事实也确实如此),该自治市的全部财产都维系在那些租税上,而且在当下的艰难时期,这个自治市承受着极重的负担,正面临着极大的困难。
hoc etsi commune videtur esse cum multis, tamen mihi crede singularis huic municipio calamitates accidisse; quas idcirco non commemoro, ne de miseriis meorum necessariorum conquerens homines quos nolo videar offendere.
尽管这看似与许多其他城市面临的情况相同,但请相信我,非凡的灾难降临在了这个自治市身上;我之所以不在此一一列举,是为了不至于因抱怨我亲友的痛苦,而显得冒犯了那些我不想冒犯的人。
§13.7.3itaque nisi magnam spem haberem C. Caesari nos causam municipi probaturos, non erat causa cur a te hoc tempore aliquid contenderem; sed quia confido mihique persuasi illum et dignitatis municipi et aequitatis et etiam voluntatis erga se habiturum esse rationem, ideo a te non dubitavi contendere ut hanc causam illi integram conservares.
因此,如果我没有极大的把握让盖乌斯·恺撒认可该自治市的诉求,在这个时候我是没有理由向你请求任何事的;但因为我确信并深信他会考虑到自治市的尊严、公平,以及他们对他的好意,所以我毫不犹豫地向你请求,将此案不作变动地为他保留下来。
§13.7.4quod etsi nihilo minus a te peterem, si nihil audivissem te tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi nactus sum, postea quam mihi dictum est hoc idem a te Regiensis impetravisse; qui etsi te aliqua necessitudine attingunt, tamen tuus amor in me sperare me cogit te, quod tuis necessariis tribueris, idem esse tributurum meis, praesertim cum ego pro his unis petam, habeam autem qui simili causa laborent compluris necessarios.
尽管即使我没有听说过你曾做过类似的事,我也会同样向你提出这个请求,但在听说雷吉乌姆人也从你那里得到了完全相同的待见之后,我获得了更大的成事希望;虽然他们与你有着某种亲密关系,但你对我的爱护使我不得不期望,你对待我的亲友也会像对待你的亲友一样,尤其是当我仅为这一个群体请求,而我实际上还有好几位因类似情况而受苦的亲友。
hoc me non sine causa facere neque aliqua levi ambitione commotum a te contendere etsi te existimare arbitror, tamen mihi adfirmanti credas velim me huic municipio debere plurimum; nullum umquam fuisse tempus neque honorum nec laborum meorum, in quo non huius municipi studium in me exstiterit singulare.
虽然我认为你相信我并非无故做此事,也不是出于任何浅薄的虚荣心来向你请求,但我还是希望在我的保证下,你相信我欠了这个自治市极多;因为无论是在我获得荣誉的时期还是在遭遇劳苦的时期,这个自治市对我展现出的非凡热忱从未缺席过。
§13.7.5quapropter a te etiam atque etiam pro nostra summa coniunctione proque tua in me perpetua et maxima benevolentia maiorem in modum peto atque contendo ut, cum fortunas agi eius municipi intellegas, quod sit mihi necessitudine, officiis, benevolentia coniunctissimum, id mihi des; quod erit huius modi ut, si a Caesare quod speramus impetrarimus, tuo beneficio nos id consecutos esse iudicemus, sin minus, pro eo tamen id habeamus, quoniam a te data sit opera ut impetraremus.
因此,为了我们极深的交情,也为了你对我一贯而极大的好意,我一再且加倍地向你请求并恳求:当你了解到那个在关系、义务和好意上都与我最密切相连的自治市其命运正悬于一线时,请答应我的这一请求;这将是这样一种情况:如果我们从恺撒那里得到了我们所期许的结果,我们将认为这是由于你的恩惠而达成的;如果不然,我们仍将视同得到了它,因为你已经为了让我们获得它而作出了努力。
hoc cum mihi gratissimum feceris tum viros optimos homines honestissimos eosdemque gratissimos et tua necessitudine dignissimos summo beneficio in perpetuum tibi tuisque devinxeris.
当你做了这件事,不仅对我而言是极感欣慰的,同时你也通过这一极大的恩惠,使这些最优秀、最体面、最懂得感恩且最配得上与你交往的人,永远地与你及你的家人绑定在一起。