Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §13.77.1-13.77.3

推荐博拉努斯与引渡逃奴狄奥尼修斯之请求

第 357 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向苏尔皮基乌斯表达了持续的支持,向其推荐了老友博拉努斯,并请求协助捕获并送还盗走贵重图书后逃亡至其行省的奴隶狄奥尼修斯。

§13.77.1Cum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo deessem.
虽然在这些日子里我确实不常去元老院,但是,一读到你的来信,我就认为,在不损害我们旧日友谊和彼此间诸多义务的前提下,我绝不能在你的荣誉上有所亏欠。
itaque adfui supplicationemque tibi libenter decrevi nec reliquo tempore ullo aut rei aut existimationi aut dignitati tuae deero.
因此,我出席了会议,并欣然为你投票通过了谢神祭,且在今后的任何时候,我都不会在你的利益、名誉或尊严上有任何亏欠。
atque hoc ut tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos per litteras certiores, ut si quid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare.
我希望你通过书信将此事告知你的亲友,让他们知道我对你是怀着这样的心意,以便如果你有什么需要,他们可以毫不犹豫地凭自己的权利向我提出要求。
§13.77.2M. Bolanum, virum bonum et fortem et omnibus rebus ornatum meumque veterem amicum, tibi magno opere commendo.
我向你极力推荐马尔库斯·博拉努斯,他是一位善良、勇敢、各方面都很优秀的人,也是我的老朋友。
pergratum mihi feceris, si curaris ut is intellegat hanc commendationem sibi magno adiumento fuisse; ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces.
如果你能多加关照,使他明白这份推荐信对他有极大的帮助,你将是帮了我一个大忙;你也会发现他本人是一位极好且极懂得感恩的人。
promitto tibi te ex eius amicitia magnam voluptatem esse capturum.
我向你保证,你将从与他的友谊中获得极大的乐趣。
§13.77.3praeterea a te peto in maiorem modum pro nostra amicitia et pro tuo perpetuo in me studio ut in hac re etiam elabores: Dionysius, servus meus, qui meam bibliothecen multorum nummorum tractavit, cum multos libros surripuisset nec se impune laturum putaret, aufugit.
此外,看在我们的友谊和你对我一贯的好意上,我特别恳求你在这件事上也多加努力:我的奴隶狄奥尼修斯,曾管理我价值不菲的图书馆,他在偷走了许多书籍后,自知无法免受惩罚,便逃跑了。
is est in provincia tua.
他就在你的行省。
Eum et M. Bolanus, meus familiaris, et multi alii Naronae viderunt, sed, cum se a me manu missum esse diceret, crediderunt.
我的友人马尔库斯·博拉努斯和许多人在纳罗纳见过他,但因为他说自己已被我释放,他们便相信了。
hunc tu si mihi restituendum curaris, non possum dicere quam mihi gratum futurum sit.
如果你能设法将他送还给我,我无法言表这将令我多么高兴。
res ipsa parva, sed animi mei dolor magnus est.
事情本身虽小,但我内心的痛苦却很大。
Ubi sit et quid fieri possit Bolanus te docebit.
博拉努斯会告诉你他在哪里,以及可以采取什么措施。
ego si hominem per te reciperaro, summo me a te beneficio adfectum arbitrabor.
如果我能通过你找回这个人,我将认为自己得到了你极大的恩惠。

词汇与语法注释

  1. 13.77.1salvo iure — 名词 ius 和形容词 salvus 的夺格独立结构,意为“在……的权利[或义务]完好无损的情况下”。在此处表示“在不损害我们旧日友谊和彼此间义务的前提下”。
  2. 13.77.1facere posse ut honori tuo deessem — facere ut 连同接续法表示“设法使……、采取行动以至……”。结合前文的否定 non existimavi me...,构成双重否定结构:“[我不认为]我能做出有所亏欠于你荣誉的行为”。
  3. 13.77.1velim facias — 现在接续法 velim(表示委婉的愿望,“我希望、我想请你”)后接省略了从属连词 ut 的现在接续法 facias。
  4. 13.77.3multorum nummorum — 表示价值或性质的属格。修饰前方的名词 bibliothecen,意为“值许多钱的、价值不菲的”图书馆。
  5. 13.77.3nec se impune laturum — 源自惯用语 impune ferre(免受惩罚而逃脱、白白放过)的将来不定式 laturum [esse],在动词 putaret 引导的“对格+不定式”结构中充当宾语,其主语为反身代词 se:“认为自己不会免受惩罚”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §13.77.1-13.77.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:13.77.1-13.77.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。