§13.76.1tantae mihi cum Q. Hippio causae necessitudinis sunt, ut nihil possit esse coniunctius quam nos inter nos sumus.
我与昆图斯·希皮乌斯之间有着如此深厚的亲密纽带,以至于我们之间的关系再亲密不过了。
quod nisi ita esset, uterer mea consuetudine ut vobis nulla in re molestus essem.
如果不是这样,我本会遵循我的习惯,在任何事情上都不给你们增添麻烦。
etenim vos mihi optimi testes estis, quom mihi persuasum esset nihil esse quod a vobis impetrare non possem, numquam me tamen gravem vobis esse voluisse.
因为你们自己就是我最好的证人:即使在我深信没有什么事是我不能从你们那里得到的时候,我也从未想过要成为你们的负担。
§13.76.2vehementer igitur vos etiam atque etiam rogo ut honoris mei causa quam liberalissime C. Valgium Hippianum tractetis remque cum eo conficiatis, ut quam possessionem habet in agro Fregellano a vobis emptam eam liberam et immunem habere possit.
因此,为了我的面子,我一再恳求你们尽可能宽大地对待盖乌斯·瓦尔吉乌斯·希皮亚努斯,并与他解决这件事,使他能够免除赋税和义务地自由保有那处他从你们那里购买的、位于弗雷格莱土地上的财产。
id si a vobis impetraro, summo me beneficio vestro adfectum arbitrabor.
如果我能从你们那里得到这一应允,我将认为自己受到了你们极大的恩惠。