§13.6.1S. v. b. e. v.
如果你安好,那很好,我也安好。
credo te memoria tenere me et coram P. Cuspio tecum locutum esse, cum te prosequerer paludatum, et item postea pluribus verbis tecum egisse ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos in numero meorum necessariorum.
我相信你还记得,当你身着军装(出发),我为你送行时,我在普布利乌斯·库斯皮乌斯面前与你交谈过,并且后来我也曾用更多的话语向你请求,无论我向你推荐他的哪些亲友,你都将他们列入我的亲友之中,我相信你对此还记忆犹新。
id tu pro tua summa erga me benevolentia perpetuaque observantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti.
凭着你对我极大的好意和一贯的尊重,你非常慷慨且和气地向我允诺了此事。
§13.6.2Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit, propterea quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset.
库斯皮乌斯是一个对待自己所有人都极尽本分的人,他对你那行省中的某些人有着极深的保护与爱护,因为他曾两次前往非洲,主持税收公司的极重要业务。
itaque hoc eius officium, quod adhibetur erga illos, ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare.
因此,对于他倾注在那些人身上的这种情义,我一向用自己的能力和影响力尽力予以协助。
qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam, quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum;
因此,我认为在这封信中应当向你说明所有库斯皮乌斯友人的推荐理由;在其余的信件中,我将仅限于盖上你我之间约定好的那种印记,并同时表明此人属于库斯皮乌斯的友人。
§13.6.3sed hanc commendationem quam his litteris consignare volui, scito esse omnium gravissimam; nam P. Cuspius singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem.
但是,对于我希望在这封信中予以确立的这份推荐,请你知晓,这是所有推荐中分量最重的一份;因为普布利乌斯·库斯皮乌斯以极大的热忱恳求我,务必向你极其尽心地推荐卢基乌斯·尤利乌斯。
eius ego studio vix videor mihi satis facere posse, si utar verbis iis, quibus, cum diligentissime quid agimus, uti solemus; nova quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere.
如果我只是使用我们最尽心做事时通常使用的那些话语,我似乎很难满足他的这份热忱;他要求一些新颖独特的言辞,并认为我掌握着某种这方面的技巧。
ei ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis.
于是我向他允诺,我将从我们最深奥的技艺中,提取出一种令人赞叹的推荐方式。
§13.6.4id quoniam adsequi non possum, tu re velim efficias ut ille genere mearum litterarum incredibile quiddam perfectum arbitretur.
既然我自己无法做到这一点,我希望你能在行动上促成此事,好让他认为,因我信件的独特笔调而达成了一件不可思议的完美之事。
id facies, si omne genus liberalitatis, quod et ab humanitate et potestate tua proficisci poterit, non modo re sed etiam verbis, vultu denique exprompseris; quae quantum in provincia valeant vellem expertus esse, sed tamen suspicor.
如果你不仅在行动上,而且在言语上,乃至在神色上,都展现出一切能够源自你的仁慈与权力的慷慨好意,你就能做到这一点;这些在行省中有多大威力,我真希望自己曾亲身体验过,但我还是能推测出来。
ipsum hominem, quem tibi commendo, perdignum esse tua amicitia, non solum quia mihi Cuspius dicit, credo, tametsi id satis esse debebat, sed quia novi eius iudicium in hominibus et amicis deligendis.
至于我向你推荐的此人本身,我相信他完全配得上你的友谊,这不仅是因为库斯皮乌斯对我这么说——尽管这本已足够——而是因为我了解他在挑选人员和朋友时的判断力。
§13.6.5harum litterarum vis quanta fuerit propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam.
这封信发挥了多大作用,我近日便能知晓,而且我相信到时我会向你致谢。
ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo.
至于我认为你所期许的事,以及我认为与你相关的一切事,我都将热忱而尽心地予以关照。
cura ut valeas.
愿你珍重身体。