§13.68.1gratae mihi vehementer tuae litterae fuerunt, ex quibus cognovi cursus navigationum tuarum significabas enim memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua mihi nihil poterat esse iucundius.
您来信令我极其欣喜,从中我得知了您航行的路线;因为您表明您依然铭记我们之间的亲密关系,对我而言,没有什么比这更令人愉快的了。
quod reliquum est, multo etiam erit gratius, si ad me de re p. , id est de statu provinciae, -de institutis tuis familiariter scribes.
至于其余的事,如果您能向我亲切地写信谈谈国家事务,即您的行省状况和您的法令,那将更加令人高兴。
quae quamquam ex multis pro tua claritate audiam, tamen libentissime ex tuis litteris cognoscam.
尽管由于您的声望,我会从许多人那里听到这些事情,但我最乐意从您自己的来信中获获知。
§13.68.2ego ad te de re p. summa quid sentiam non saepe scribam propter periculum eius modi litterarum; quid agatur autem scribam saepius.
由于此类信件的危险,我不会经常向您写信谈及我对国家大局的看法;但对于正在发生的事情,我会更频繁地写信。
sperare tamen videor Caesari, conlegae nostro, fore curae et esse ut habeamus aliquam rem p. cuius consiliis magni referebat te interesse sed si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et istam partem rei p.
然而,我似乎可以期望,我们的同僚恺撒现在正致力于、且将来也会致力于使我们保有某种形式的共和国,而您参与该国的决策曾是大有裨益的。
male adfectam tueri, mihi quoque idem quod tibi et laudi tuae profuturum est optatius debet esse.
但是,如果您治理亚细亚并保护共和国那部分受损的领土对您更有利——即更具荣耀,那么,凡是对您和您的声望有益的事,对我而言也应当是更值得期盼的。
§13.68.3ego quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor summo studio diligentiaque curabo in primisque tuebor omni observantia clarissimum virum, patrem tuum, quod et pro vetustate necessitudinis et pro beneficiis vestris et pro dignitate ipsius facere debeo.
我将以最大的热情和细心来关照我认为关乎您尊严的事物,尤其是,我将以最崇高的敬意来护卫您那显赫的父亲,无论是因为我们长久以来的亲密关系、您们对我的恩惠,还是他自身的尊严,这都是我应当做的事。