§13.63.1non putavi fieri posse ut mihi verba dessent, sed tamen in M. Laenio commendando desunt.
我曾以为自己绝不会辞穷,然而在推荐马尔库斯·莱尼乌斯时,词汇确实匮乏了。
itaque rem tibi exponam paucis verbis, sed tamen ut plane perspicere possis voluntatem meam.
因此,我将用寥寥数语向您说明此事,但仍要让您清楚地看出我的心意。
incredibile est quanti faciamus et ego et frater meus, qui mihi carissimus est, M. Laenium.
我和我那对我而言最亲爱的弟弟,对马尔库斯·莱尼乌斯的器重程度,简直令人难以置信。
id fit cum plurimis eius officiis tum summa probitate et singulari modestia.
这不仅源于他对我的诸多效劳,也源于他极高的正直与非凡的谦逊。
Eum ego a me invitissimus dimisi cum propter familiaritatem et consuetudinis suavitatem tum quod consilio eius fideli ac bono libenter utebar.
我极其不情愿地让他离开我的身边,这既是因为我们之间的亲密以及交往的愉悦,也是因为我乐于采用他忠实而优秀的建议。
§13.63.2sed vereor ne iam superesse mihi verba putes, quae dixeram defutura.
但我担心,您现在会以为我刚才说过的那些会匮乏的词汇,如今反倒过剩了。
commendo tibi hominem sic, ut intellegis me eum de quo ea supra scripserim debere commendare, a teque vehementer etiam atque etiam peto ut quod habet in tua provincia negoti expedias, quod tibi videbitur rectum esse ipsi dicas.
我向您推荐此人,正如您所明白的,我理应推荐这位让我写下上述评语的人;我再次且再三地恳求您,妥善解决他在您的行省中所拥有的事务,并将您认为正确的事告诉他本人。
hominem facillimum liberalissimumque cognosces.
您会发现他是一个极其温和且宽厚的人。
itaque te rogo ut eum solutum, liberum confectis eius negotiis per te quam primum ad me remittas.
因此,我请求您,一旦通过您的帮助使他的事务得以解决,就尽早让他释怀、自由地回到我这里。
id mihi fratrique meo gratissimum feceris.
若能如此,对我及我的弟弟而言,将是极其令人感激的事。