§13.5.1non moleste fero eam necessitudinem, quae mihi tecum est, notam esse quam plurimis neque tamen ob eam causam (quod tu optime existimare potes) te impedio quo minus susceptum negotium pro tua fide et diligentia ex voluntate Caesaris, qui tibi rem magnam difficilemque commisit, gerere possis.
我并不介意我与你之间的亲密关系被尽可能多的人知晓;然而,我并不会因此(这一点你最能清楚地判断)阻碍你,使你不能凭借自己的信义和勤勉,按照向你委以重任且艰难事务的恺撒的意愿,去执行你所承担的任务。
nam cum multi a me petant multa, quod de tua erga me voluntate non dubitent, non committo ut ambitione mea conturbem officium tuum.
因为,尽管许多人向我请求许多事情,因为他们不怀疑你对我的好意,但我绝不至于因自己的求情而干扰你的职责。
§13.5.2C. Curtio ab ineunte aetate familiarissime sum usus.
我自年轻时起就与盖乌斯·库尔提乌斯交往极深。
eius et Sullani temporis iniustissima calamitate dolui et cum iis, qui similem iniuriam acceperant, amissis omnibus fortunis reditus tamen in patriam voluntate omnium concedi videretur, adiutor incolumitatis fui.
我曾为他在苏拉时期所遭受的极不公正的灾难感到痛苦;并且,当那些遭受类似不公待遇的人在失去所有财产的情况下,由于所有人的一致同意而似乎被允许重返祖国时,我曾是他们恢复安全和地位的助手。
is habet in Volaterrano possessionem, cum in eam tamquam e naufragio reliquias contulisset.
他在沃拉特拉埃拥有一处产业,那是他如同从海难中搜集残余物一般将仅存的财产聚集到那里的。
hoc' autem tempore eum Caesar in senatum legit; quem ordinem ille ista possessione amissa tueri vix potest.
然而在此时,恺撒将他选入了元老院;如果失去了那处产业,他便几乎无法维持这一身份。
gravissimum autem est, cum superior factus sit ordine, inferiorem esse fortuna, minimeque convenit ex eo agro, qui Caesaris iussu dividatur, cum moveri, a qui Caesaris beneficio senator sit.
然而,最令人痛心的是,他虽然在身份上得到了提升,却在财产上降到了低谷;而且,一个因恺撒的恩惠而成为元老院议员的人,竟然要从恺撒下令分割的土地中被驱逐出去,这显然是极不相宜的。
§13.5.3sed mihi minus libet multa de aequitate rei scribere, ne causa potius apud te valuisse videar quam gratia.
但我不太愿意就此事的正当性写太多话,以免我在你那里起作用的似乎是事情本身的正当性,而不是我个人的情面。
quam ob rem te in maiorem modum rogo ut C. Curti rem meam putes esse, quicquid mea causa faceres, ut, id C. Curti causa cum feceris, existimes, quod ille per me habuerit, id me habere abs te.
因此,我特别恳求你,将盖乌斯·库尔提乌斯的事看作是我自己的事;无论你为了我的缘故会做什么,当你为盖乌斯·库尔提乌斯的缘故做了之后,请你认为,他通过我所获得的东西,就是我从你那里获得的。
hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
我再三而强烈地向你恳求此事。