§13.57.1quo magis cotidie ex litteris nuntiisque bellum magnum esse in Syria cognosco, eo vehementius a te pro nostra necessitudine contendo ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas;
我每天从信件和报告中越是了解到叙利亚正在发生大战,我就越是因我们之间的亲密关系而强烈地请求您,尽早把我的副官马尔库斯·安内乌斯派回到我这里。
na m eius opera, consilio, scientia rei militaris vel maxime intellego me et rem p. adiuvari posse.
因为我深知,凭借他的协助、建议和军事才能,我和国家都能得到最大程度的帮助。
quod nisi tanta res eius ageretur, nec ipse adduci potuisset ut a me discederet, neque ego ut eum a me dimitterem.
如果不是他的如此重大的事务正在处理中,他自己也不会被说服离开我,我也不可能让他离开我。
ego in Ciliciam proficisci cogito circiter K. Mai.
我打算在五月一日左右启程前往基利家。
ante eam diem M. Anneius ad me redeat oportet.
在那一天之前,马尔库斯·安内乌斯应当回到我这里。
§13.57.2illud quod tecum et coram et per litteras diligentissime egi, id et nunc etiam atque etiam rogo curae tibi sit, ut suum negotium, quod habet cum populo Sardiano, pro causae veritate et pro sua dignitate conficiat.
至于我曾当面并写信极其认真地与您商议过的那件事,我现在依然一再请求您予以关注,使他能够根据案情的真相并维护他自己的尊严,解决他与萨尔迪斯人之间的事务。
intellexi ex tua oratione, cum tecum Ephesi locutus sum, te ipsius M. Annei causa omnia velle;
当我在以弗所与您交谈时,我从您的言语中了解到,您为了马尔库斯·安内乌斯本人而期望一切顺利;然而,我仍希望您如此认为:如果您能让我了解到,正是通过您的协助,他才得以圆满解决了那桩事务,那么您对我来说就再没有比这更令人感激的事了。
sed tamen sic velim existimes, te mihi nihil gratius facere posse quam si intellexero per te illum ipsum negotium ex sententia confecisse, idque quam primum ut efficias te etiam atque etiam rogo.
我再次一再请求您尽快促成此事。