§13.55.1etsi mihi videor intellexisse, cum tecum Ephesi de re M. Annei, legati mei, locutus sum, te ipsius causa vehementer omnia velle, tamen et M. Anneium tanti facio, ut mihi nihil putem praetermittendum quod illius intersit, et me a te tanti fieri puto, ut non dubitem quin ad tuam voluntatem magnus cumulus accedat commendationis meae.
虽然当我在以弗所与您谈起我的副官M·安内乌斯的事情时,我似乎已经理解到,您为了他本人的缘故非常热切地愿意促成一切,但由于我极为器重M·安内乌斯,以至于我认为凡是关乎他利益的事,我都不应有任何疏忽;同时,我认为自己也深受您的器重,以至于我毫不怀疑我的推荐会给您本人的好意增添巨大的分量。
nam cum iam diu diligerem M. Anneium deque eo sic existimarem, ut res declarat, qui ultro ei detulerim legationem, cum multis petentibus denegassem, tum vero, postea quam mecum in bello atque in re militari fuit, tantam in eo virtutem, prudentiam, fidem tantamque erga me benevolentiam cognovi, ut hominem neminem pluris faciam.
因为我早已喜爱M·安内乌斯,且对他抱有如此的评价——正如事实所表明的,在拒绝了众多请求者之后,我主动将副官的职位授予了他——而在此之后,当他与我一同参与战争和军事行动时,我更是在他身上发现了他如此巨大的美德、聪慧、忠诚以及对我的深厚好意,以至于我不再更器重任何其他人。
Eum cum Sardianis habere controversiam scis.
您知道他与萨迪斯人之间存有纠纷。
causam tibi exposuimus Ephesi; quam tu tamen coram facilius meliusque cognosces.
我们在以弗所向您说明了该案情;不过,您面谈时会更容易、更清楚地了解它。
§13.55.2de reliquo mihi me hercule diu dubium fuit quid ad te potissimum scriberem.
至于其余的事,凭赫拉克勒斯起誓,我曾长期犹豫该特别给您写些什么。
ius enim quem ad modum dicas clarum et magna cum tua laude notum est; nobis autem in hac causa nihil aliud opus est nisi te ius instituto tuo dicere.
因为您如何主持公道是显而易见的,并且伴随着对您的巨大赞誉而为人所知;在这个案件中,我们除了需要您按照自己的惯例主持公道之外,别无他求。
sed tamen cum me non fugiat quanta' sit in praetore auctoritas, praesertim ista integritate, gravitate, clementia, qua te esse inter omnes constat, peto abs te pro nostra coniunctissima necessitudine plurimisque officiis paribus ac mutuis ut voluntate, auctoritate, studio tuo perficias ut M. Anneius intellegat te et sibi amicum esse (quod non dubitat; saepe enim mecum locutus est) et multo amiciorem his meis litteris esse factum.
然而,既然我没有忽视一个裁判官拥有多么巨大的权威,特别是当他具备您在众人中公认所拥有的那种高洁、庄重和温厚时,因此,凭着我们极紧密的交情以及许多平等且相互的关照,我请求您,以您的好意、权威和热忱,使M·安内乌斯明白,您不仅是他的朋友(对此他毫不怀疑,因为他经常与我谈起),而且由于我这封信,您已经成为了他更为深厚的朋友。
in tuo toto imperio atque provincia nihil est quod mihi gratius facere possis; nam apud ipsum gratissimum hominem atque optimum virum quam bene positurus sis studium tuum atque officium dubitare te non existimo.
在您的整个统治权和行省之中,您无法做出任何比这更让我感激的事了;因为在这样一位极懂感恩且极其优秀的男子身上,我不认为您会怀疑自己将如何有益地投放您的热忱和关照。