§13.53.1L. Genucilio Curvo iam pridem utor familiarissime, optimo viro et homine gratissimo.
我早已与卢基乌斯·格努基利乌斯·库尔武斯交往极深,他是一个极其优秀的人,也是一个非常懂得感恩的人。
Eum tibi penitus commendo atque trado, primum ut omnibus in rebus ei commodes, quoad fides tua dignitasque patietur; patietur autem in omnibus; nihil enim abs te umquam, quod sit alienum tuis aut etiam suis moribus, postulabit.
我向您竭力推荐并将他托付给您,首先,在一切事情上,只要您的信义和尊严允许,就请给予他便利;而且在一切事情上都会允许的;因为他绝不会向您提出任何违背您的、甚至他自己的品德的要求。
§13.53.2praecipue autem tibi commendo negotia eius, quae sunt in Hellesponto, primum ut obtineat id iuris in agris, quod ei Pariana civitas decrevit et dedit et quod semper obtinuit sine ulla controversia, deinde, si quid habebit cum aliquo Hellespontio controversiae, ut in illam dioi/khsin reicias.
不过,我特别向您推荐他在赫勒斯滂的事务:首先,让他能够保有帕里乌姆城邦议决并赐予他的,且他一直毫无争议地保有的那些土地特权;其次,如果他与某个赫勒斯滂人发生任何纠纷,请您将其转交给那个管辖区(dioi/khsin)。
sed non mihi videor, cum tibi totum hominem diligentissime commendarim, singulas ad te eius causas perscribere debere.
但是,既然我已经极尽用心地将他整个人都推荐给了您,我觉得自己不应该再向您详细写明他的具体诉讼。
summa illa est: quicquid offici, benefici, honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo in me ipsum atque in rem meam contulisse.
要点在于:您对格努基利乌斯所付出的任何关照、恩惠和敬意,我都将视为您是对我本人以及我的利益所付出的。