Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §13.4.1-13.4.4

请求保护沃拉特拉埃市民的权利与财产

第 302 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗强烈请求收信人展现明智与正义,保护与他有着深厚交情的沃拉特拉埃市民的法定权利与财产,并援引了恺撒的先例。

§13.4.1Cum municipibus Volaterranis mihi summa necessitudo est; magno enim meo beneficio adfecti cumulatissime mihi gratiam rettulerunt nam nec in honoribus meis nec in laboribus umquam defuerunt Cum quibus si mihi nulla causa intercederet, tamen, quod te vehementissime diligo quodque me a te plurimi fieri sentio, et monerem te et hortarer ut eorum fortunis consuleres, praesertim cum prope praecipuam causam haberent ad ius obtinendum, primum quod Sullani temporis acerbitatem deorum immortalium benignitate subterfugerunt, deinde quod summo studio p. R. a me in consulatu meo defensi sunt
我与沃拉特拉埃的市民们有着极深的交情;因为他们曾承受我极大的恩惠,并以最完备的方式向我表达了感激。 事实上,无论是在我的荣耀时刻还是在我的艰难岁月中,他们从未离我而去。 即使我和他们之间没有任何交情,但由于我极深地爱戴你,并且感受到你极重看我,我还是会建议并劝告你,应当顾全他们的财产,特别是他们几乎拥有最充分的理由来保持自己的权利:第一,因为他们在不死的神明的慈悲下,免受了苏拉时代的残酷迫害;第二,因为在我的执政官任期内,我以罗马人民的最大热忱为他们进行了辩护。
§13.4.2Cum tribuni plebi legem iniquissimam de eorum agris promulgavissent, facile senatui populoque R. persuasi ut eos civis, quibus fortuna pepercisset, salvos esse vellent.
当平民护民官提出一项关于他们土地的极不公正的法案时,我轻易地劝说了元老院和罗马人民,使他们愿意保全这些被命运宽恕的市民。
hanc actionem meam C. Caesar primo suo consulatu lege agraria comprobavit agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in perpetuum liberavit, ut mihi dubium non sit quin is, qui novas necessitudines adiungat, vetera sua beneficia conservari velit.
盖乌斯·恺撒在第一次担任执政官时,通过其农地法批准了我的这一行动,并使沃拉特拉埃的土地和城镇永远免受一切危险,因此我不怀疑,这位正在结交新关系的人,也会希望他过去的恩惠得到保留。
quam ob rem est tuae prudentiae aut sequi eius auctoritatem, cuius sectam atque imperium summa cum tua dignitate secutus es, aut certe illi integram omnem causam reservare; illud vero dubitare non debes quin tam grave, tam firmum, tam honestum municipium tibi tuo summo beneficio in perpetuum obligari velis.
因此,这正是你的明智所在:要么遵循你曾以自身崇高尊严所追随的那个人的权威和统治,要么至少为他保留整件事的最终决定权;但你绝不应该怀疑,你确实希望这样一个如此庄重、稳固、高尚的自治市,因你自身最大的恩惠而永远对你感恩戴德。
§13.4.3sed haec quae supra scripta sunt eo spectant ut te horter et suadeam; reliqua sunt, quae pertinent ad rogandum, ut non solum tua causa tibi consilium me dare putes sed etiam, quod mihi opus sit, me a te petere et rogare.
但是,上面所写的这些,旨在对你进行劝勉和说服;剩下的则是属于恳求的部分,这不仅是为了让你认为我是在为你本人着想而提出建议,也是为了让你知道,我正在向你请求和企盼对我而言必不可少的事情。
gratissimum igitur mihi feceris, si Volaterranos omnibus rebus integros incolumisque esse volueris.
因此,如果你愿意让沃拉特拉埃人在一切事务中都保持无损和安全,你将使我感到极为欣慰。
Eorum ego domicilia, sedes, rem, fortunas, quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in nostra re p. civibus summo senatus populique R. studio conservatae sunt, tuae fidei, iustitiae bonitatique commendo.
他们那既由不死的神明、也由我们国家最杰出的公民在元老院和罗马人民的最大热忱下保存下来的家园、居所、财产和命运,我将其托付给你的信义、公正和善良。
§13.4.4si pro meis pristinis opibus facultatem mihi res hoc tempore daret ut ita defendere possem Volaterranos quem ad modum consuevi tueri meos, nullum officium, nullum denique certamen, in quo illis prodesse possem, praetermitterem; sed quoniam apud te nihilo minus hoc tempore valere me confido quam valuerim semper apud omnis, pro nostra summa necessitudine parique inter nos et mutua benevolentia abs te peto ut ita de Volaterranis mereare, ut existiment eum quasi divino consilio isti negotio praepositum esse, apud quem unum nos eorum perpetui defensores plurimum valere possemus.
如果当前的情势能根据我昔日的实力给予我机会,使我能够像一贯护卫自己人那样去捍卫沃拉特拉埃人,我决不会放过任何义务,甚至决不放过任何可以帮助他们的抗争;但是,既然我确信当前我在你那里的影响力,丝毫不亚于我往常在所有人面前所拥有的影响力,那么,看在相互间极深的关系以及对等且彼此的善意份上,我请求你,对沃拉特拉埃人施以这样的恩惠,以至于让他们认为:在唯一能让我们这些他们永久的捍卫者发挥最大影响力的人(你)那里,你仿佛是因神意的安排而被委派来处理这项事务的。

词汇与语法注释

  1. 13.4.1Cum quibus si — 关系代词的连接用法(relative connection),指代前句的“municipibus Volaterranis”,在条件从句(si intercederet... monerem...)内部起到连词的作用。
  2. 13.4.2est tuae prudentiae — 属格的叙述用法(表示特征、义务或本分的属格)。'tuae prudentiae' 意为“这属于你的明智”或“这正是你的明智所在”。
  3. 13.4.2illud vero dubitare non debes — 'dubitare' 虽有“犹豫”之意,但此处后接 'quin' 从句(带虚拟式 'velis'),表示“你不应怀疑”你希望使他们永远对你感恩。
  4. 13.4.4apud quem unum nos — 形容词 'unum' 加强了关系代词 'quem' 的语气,意为“唯独在他那里”。关系从句中的动词 'possemus' 为虚拟式未完成过去时,表示先行词 'eum' 的特征或结果。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §13.4.1-13.4.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:13.4.1-13.4.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。