§13.44.1etsi ex tuis et ex L. Oppi, familiaris mei, litteris cognovi te memorem commendationi meae fuisse idque pro tua summa erga me benevolentia proque nostra necessitudine minime sum admiratus, tamen etiam atque etiam tibi L. Oppium praesentem et L. Egnati, mei familiarissimi, absentis negotia commendo.
虽然我从您以及我的好友卢基乌斯·奥皮乌斯的来信中获悉,您一直将我的推荐放在心上,而且鉴于您对我的极好意以及我们之间的紧密关系,我对此一点也不感到惊奇,但我还是要一再向您推荐身在当地的卢基乌斯·奥皮乌斯,以及我最亲密的朋友卢基乌斯·埃格纳提乌斯在不在场时的事务。
tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque ut, si mea res esset, non magis laborarem.
我和他之间的关系和交情是如此深厚,以至于如果这是我自己的事情,我也不会更加操心了。
quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris ut is intellegat me a te tantum amari quantum ipse existimo.
因此,如果您能设设法让他明白,我正如我自己所想的那样深受您的爱护,那将是对我极大的恩惠。
hoc mihi gratius facere nihil potes, idque ut facias vehementer te rogo.
您做任何事情都无法比这更让我高兴,我热切地请求您这样做。