§13.43.1etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tamen iam pridem perspicio, me a te amari, tamen ea causa tibi datur, in qua facile declarare possis tuam erga me benevolentiam.
虽然我希望通过极多的事情来确证我正被你所爱——然而这一点我早已确知——但你现在正获得一个机会,在其中你可以轻松地向我表明你的好意。
L. Oppius M. f. Philomeli negotiatur, homo mihi familiaris.
马可之子卢基乌斯·奥皮乌斯在皮洛梅里乌姆经商,他是我的密友。
Eum tibi unice commendo eoque magis, quod cum ipsum diligo, tum quod negotia procurat L. Egnati Rufi, quo ego uno equite R. familiarissime utor et qui cum consuetudine cotidiana tum officiis plurimis maximisque mihi coniunctus est.
我向你极力推荐他,并且更为极力,这不仅是因为我本人器重他,也是因为他代理着卢基乌斯·埃格纳提乌斯·鲁富斯的事务,后者是我交往最密切的一位罗马骑士,他通过日常的交往以及极多且极大的恩惠与我紧密相连。
§13.43.2Oppium igitur praesentem ut diligas, Egnati absentis rem ut tueare aeque a te peto ac si mea negotia essent.
因此,我同样请求你,像对待我自己的事务一样,去关照身处当地的奥皮乌斯,并保护不在现场的埃格纳提乌斯的财产。
velim memoriae tuae causa des litterarum aliquid, quae tibi in provincia reddantur, sed ita conscribas, ut tum, cum eas leges, facile recordari possis huius meae commendationis diligentiam.
为了你的备忘,我希望你写一些信件,以便在行省时递交给您,但请以如下方式撰写:即当你阅读它们时,能够轻易想起我这次热切的推荐。
hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
我一再恳切地请求你这样做。