§13.38.1L. Bruttius, eques R., adulescens omnibus rebus ornatus, in meis familiarissimis est meque observat diligentissime; cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam inde a quaestura mea Siciliensi.
L. 布鲁提乌斯是一位罗马骑士,一个在各方面都很出色的年轻人,他是我最亲密的朋友之一,对我极为敬重;我自我的西西里财务官任期以来,就与其父亲有着深厚的友谊。
omnino nunc ipse Bruttius Romae mecum est; sed tamen domum eius et rem familiarem et procuratores tibi sic commendo, ut maiore studio commendare non possim.
诚然,现在布鲁提乌斯本人正和我在罗马;但尽管如此,我依然向你如此推荐他的家宅、家产和代理人,以至于我无法以更大的热忱来推荐了。
gratissimum mihi feceris, si curaris ut intellegat Bruttius, id quod ei recepi, hanc meam commendationem sibi magno adiumento fuisse.
如果你设法让布鲁提乌斯明白——正如我向他承诺的那样——我的这份推荐对他有很大的帮助,你将使我极为感激。